1. O filii ecclesiae,
Deplangite mecum hodie
Scissae petrae, apertae
Monumentorum sunt januae,
Prae amaritudine
Passionis dilecti filii
Deplangite Mariae.
Homo, tristis esto,
Deplorans corde moesto
Grandes afflictiones
Et magnas passiones,
Quas Deus
Nunquam reus
Sustinuit patienter
Atque gratanter
Ab Iniquis
In hac nocte heu Judaeis.
2. O dolor Ineffabilis,
Cum salus humani generis
Fit pretium sanguinis,
Qui fuerat spes hominis,
Condoluit pro nobis,
Offerens semetipsum pro re-
probis
Factus est patiens ut ovis.
Ecce qui redemit
Hominem et exemit,
Hic modo captivatur
Et fune vinculatus
Ligatur
Heu quasi fur,
Tandem est nimium laesus
Et virgis caesus
A propriis
Sine culpa creaturis.
3. O quantus luctus virginis
Et fletus In discipulis
Cum Dominus praesidis
Praeceptis parat judicis.
O pater magnanime,
Dilectione tuae charitatis
Natum tradis, servum redimis.
En factorem mundi
Peccatores Immundi
Heu flegma projecerunt,
Et omnes conspuerunt
In vultum
Ejus multum,
Ad collum percutientes
Atque dicentes:
Hic est reus,
Nam vult esse noster Deus.
4. O homo per te agitur
Quod Christus ad mortem du-
citur,
Oboediens patitur,
Cui laus et gloria datur,
Conspuitur, caeditur.
Spinis et hasta configitur,
Ligatus sic mori cernitur.
Fortis et invictus
Deus est nunc devictus,
Ad mortem judicatus
Est et sententiatus,
Qui lavit
Et curavit
Sacri sui cordis rore
Atque cruore
Hunc languidum
Ab Ictu doloris mundum.
5.
O Juda, doctor sceleris
Et compos falsi foederis,
Tu turpiter egeris
Nec veniam perceperis !
Vae tibi, vae miseris,
Qui egerunt torquentur In Inferis
Regnante filio virginis.
Jam est et transfixus,
Per quem mundus stat fixus,
Pariter sui cordis
Hoc purgat labem sordis ;
Pro eo
Ipsi Deo
Compati digne debemus
Quantum valemus,
Plagas duras
Recolendoque fixuras.
6. O vos Judaei perfidi,
Qui necastis filium Dei,
Qui de terra Aegypti
Vos vocavit tamquam sibi,
Pavit pane coel esti,
Nec pepercistis ei,
Dum pateretur nexus cruci.
Heu Innocens perit
Et reus justus erit,
Rectus mortificatur
Et iniquns salvatur,
Mors probo,
Sors reprobo
Cedunt inaequali mensura
Heu contra jura;
Ergo flendum
In hac nocte et dolendum.
7. O fratres Judae, lugite,
Qui Christum necastis hodie,
Peccatorum pondere
Corda vestra confringite,
Ut Dominus gloriae
Veniam det vobis percipere
Et secum coelis vivere.
O gens christiana,
Estote mente sana,
Christi mortem colentes,
Pro nobis actam rentes
Ac rete
Nefas delete
Conterrentes vos, solventes
Hymnos, dicentes
Gloria Deo,
Qui misertus exstat reo.
Prolem patris almam,
Qui nunc per mortis palmam
Tristem mortem necavit
Et hostem superavit,
Laudemus,
Adoremus
Quod Ita nos moriendo
Et patiendo
Liberavit
Et a morte suscitavit.