REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in Deo possint esse plures productiones intrinsecae ejusdem rationis ?
Vide Doctores citatoa q. antecedenti.
Quod sic, videtur, quia principium productivum in creaturis potest esse sufficiens respectu plurium productionum ejusdem rationis. Patet hoc de calore, qui respectu plurium ignium potest habere plures productiones ejusdem rationis.
Contra : Productio adaequata suo principio productivo est tantum una numero, sed sic est ibi, quia quaelibet productio est ibi infinita sicut et principium productivum ; ergo quaelibet productio in divinis est una tantum numero, et per consequens non possunt ibi esse plures unius rationis.
Ista quaestio quamvis secundum processum Magistri habeat locum in quaestione ubi quaeritur : An sint vel esse possint plures filii in divinis ? tamen quia praecedentia non essent sufficienter declarata sine ista, ideo hic ponitur. Et dicunt omnes quod non, sed aliqui talem
rationem ponunt. Quando faecunditas unius rationis totaliter est exi hausta in aliquo principio productivo per unam productionem, non se extendit ad aliam, nec ad actum alium ejusdem rationis ; sed sic est de qualibet productione in divinis ad intra ; ibi enim faecunditas principii productivi unius rationis per productionem unam infinitam est totaliter exhausta.
Sed haec ratio non multum valet, quia omnes transferentes, secundum aliquam similitudinem transferunt. Illud autem vocabulum exhauriri transfertur a corporalibus, ubi dicitur aliquid exhauriri, quando extrahitur ab alio, et non manet in illo, sicut aqua quando extrahitur de puteo, dicitur exhauriri. Sic autem non potest intelligi in divinis, quod faecunditas principii productivi est exhausta, ita quod non manet, quia extracta est per productionem ; igitur si secundum aliquam similitudinem dicatur quod faecunditas principii exhauriatur perproductionem aliquam, hoc erit, quia non manet respectu alterius actus productivi ; sed tunc nihil concludit, quia sic conclusio peritur in praemissa.
Alia vero ratio pro praedicta conclusione assignatur talis : Productio habens terminum adaequatum, et semper stans, non compatitur secum aliam ejusdem rationis ; sed hujusmodi est quaelibet productio in divinis ad intra ; igitur, etc.
Sed nec ista ratio movet, quia majorem intelligunt, aut de adaequatione extensiva aut intensiva. Si primo modo, tunc petitur principium in minori, scilicet quod productio quaelibet divina sit ad tot extensa per adaequationem quantum potest extendi. Si secundo modo, tunc propositio ista non est plana, quia quod principium productionis habens terminum adaequatum non possit in aliam ejusdem rationis, hoc non est secundum rationem dictam, nisi quia illa productio semper stat respectu termini adaequari ; si igitur illa productio, per impossibile, cessaret, posset in aliam productionem ejusdem rationis, et per consequens quantum est ex se potest in aliam productionem.
Et tunc arguitur, principium productivum habens unam productionem, si quantum est ex se, potest in aliam ejusdem rationis, necessario exit in actum respectu alterius productionis, si illa alia sit ita necessaria, sicut ista in quam ponitur exire, quia non est major ratio quare exit in unam quam in aliam. Sed secundum praedictam responsionem, principium productivum in divinis, quantum est ex se, potest in aliam productionem ab illa in quam exit, ut probatum est ; et si quantum est ex se, potest in aliam productionem, illa alia erit ita necessaria, sicut in quam exit ; ergo vel in neutram, vel in utramque productionem ejusdem rationis necessario exit.
Confirmatur per exemplum : Si enim Sol semper staret, haberet unam illuminationem sibi adaequatam, et quia illa cessante potest in aliam ejusdem rationis, ideo dum causat unam illuminationem, quantum ex se est, potest in aliam ; et si illa alia productio esset ita necessaria sicut prima, posset exire in illam, sicut in primam ; igitur similiter in proposito. Unde nec adaequatio intensiva, nec extensiva, nec etiam permanentia aeterna alicujus adaequationis, nec faecunditas principii exhausta concludit, quod in divinis non possunt esse plures productiones ejusdem rationis, quia non solum debet concludi, quod stante una productione non possit in aliam, sed debet concludi, quod quocumque posito vel remoto, non posset in aliam, ita quod si hoc non esset, non posset in aliam productionem.