Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT III.

De accessu ad Praefationem.

Audiens autem sacerdos hanc confessionem, procedit ad Praefationem, quae praelocutio interpretatur: quia sacerdos sentiens jam populum ad altiora paratum, praeloquitur eis publice de sacramenti altitudine et reverentia, et ab hac praelocutione id quod cantatur, nomen praefationis accepit. Beatus autem Gregorius hoc ordinans, et Gelasius Papa hoc componens , fundaverunt statutum illud in verbo Domini quod dixit, Exod.

XIX, 21, ubi dixit ad Moysen : Descende, et contestare populum, ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. Et ideo sicut Moyses, ita sacerdos nostrae sanctitatis perfector intonat Praefationis modo magnitudinem et altitudinem sacramenti angelicae perfectioni tremendam, ut non curiositate discutiatur, sed Humilitate cordis a populo suscipiatur et veneretur.

Haec autem Praefatio duas habet partes, scilicet excitationem populi ad attentionem, et ipsam inslructoriam Praefationem.

Excitatio intentionis populi est in tribus : in eulogio salutationis, et in com- motione profectionis, et in exhortatione . gratiarum actionis.

Eulogium salutationis est in duobus, scilicet in salutatione presbyteri, et in devota responsione populi.

Salutatio est : Dominus vobiscum : quod quamvis in praecedenti jam expositum sit, tamen ad istud eulogium est adoptatio adjutorii Domini adjuvantis ad altissima : quia sine Domino ad ista ascendere non valemus : Dominus enim superpositionis nomen est, eo quod sicut dicit Dionvsius: " Dominus superpositionis et dominationis incessanter est appetitivus. " Hoc enim impletur quod dicitur, Proverb.IX, 3 : Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem, et ad moenia civitatis. Ad arcem enim altitudinis vocat perfector sanctitatis, ut Dominus nobiscum sit, ita quod nihil cordibus nostris superpositum deprimendo in servitutem redigat. Sed dominationis suae incessanter appetitivi continue ad moenia civitatis quae domina gentium est, ascendamus, sicut dicit Psalmista, Psal.xx, 14:Exsultare, Domine,in virtute tua, cantabimus et psallemus virtutes tuas. Exsultat enim in nobis, quando servitutis jugo excusso, ad superpositionis suae nos erigit altitudinem, et tunc jucunditate spiritus cantamus, et opere in decacochordo decem chordarum psal- lerio observatione psallimus mactatorum. Sic mirabilis in altis Dominus . Sic vere dicimus in hoc dominium translati illud Joannis, VIII, 33 : Nemini servivimus umquam. Sic impletur in nobis quod est pro dignitate nobis concessum, Genes. I, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque, terrae. In hoc portamus imaginem Dei, quod superponimur concupiscentiae dulcedini quae in humore natat libidinoso, et ambitioni et superbiae quae ad alta volant hujus saeculi, et bestialibus motibus qui ratione sunt privati: et ideo nobiscum se esse ostendit.

Huic jucunde respondemus : Et cum spiritu tuo, nostro perfectori sanctitatis optantes, quod Dominus subvehat eum cum spiritu in eadem alta, quae nobis optavit, ut scilicet ea quae nisi in Spiritu sancto agi possunt, ipse spiritui inspiret, ut spiritus sacerdotis sit cum spiritu perficiente sanctitatem. Joan. IV, 24: Spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Et hoc maxime necessarium est in sacramento, in quo caro nihil prodest, sed spiritus perficit omnia. Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam. Hoc enim verbum dixit Dominus de hujus sacramenti perfectione.

Hoc modo noster perfector sanctitatis accipiens idiotarum et chori responsum, nititur ad altiora provocare populum, quem jam in signo obtulit in sacrificium, expresse clamans : Sursum corda, supple, elevate. Sursum, inquam, intellectu veritatis, sursum affectu charitatis, sursum virtute conversationis, et sursum rectitudine intentionis.

De prima ad superna elevatione dicit Psalmista, Psal. lxiii, 7 : Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Ad cor altum autem in intellectum veritatis ac-

cedit, qui in sacramento nihil carnale cogitat, sed omnia alta esse intelligit, scilicet quod in cibo sumptus Christus dentibus non discerpitur, nec dividitur divisione sacramenti, sed manet integer, et sumptus nos sibi incorporat, et non digeritur ut pereat. In altare descendens manet in dextera Patris, ut incorporatas sibi ad sedem Patris exaltet, et hujusmodi.

De secunda dicitur, ad Coloss. III, 2: Quae sursum sunt, sapite, non quae super terram. Sapimus enim et quaerimus caelestia per charitatis nostrae fervidam exsultationem, et hoc in sacramento per-Scitur, quando nimiam Domini dilectionem pensantes advertimus, quod ipse nobis se dat in cibum, qui nos sibi incorporei. Et sic ad alta domus Patris ubi omnes abundant panibus aeternae vitae, nos elevando perducat.

De tertia elevatione dicitur, ad Philip.

III, 20 et 21: Nostra conversatio in caelis est, unde etiam salvatorem, venientem ad nos in sacramento, exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui, incorporando nos sibi, reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.

De quarta sursum elevatione dicitur,: Job, XVI, 21 : Ad Deum stillat oculus meus, hoc est, oculus altae intentionis, qui devotione et memoria Dominicae passionis stillat lacrymando, et non nisi in altum ad Deum dirigitur tendendo et pergendo, et omnia in eo soli Deo attribuendo. Hoc autem quod sacerdos hic dicit, ortum habuit ab eo quod Dominus dixit per sanctum Job, XVI, 19 : Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendic lamor meus. Et ideo terreno et depresso corde sanguis Christi non debet operiri, et clamor quo ad communionem Dei vocamur, latere non debet sub affectu terreno, sed potius corde elevato ad coelum haec omnia venerari.

Ad hanc autem allocutionem respondetur ex parle populi: Habemus ad Dominum : quia ad aliius cor exaltari non potest, nec in aliquo tutius collocari poterit, ut spiritualia et altissima Dei dona percipiantur. Thren. III, 4 : Levemus corda nostra cum manibus ad dominum in caelis : totum enim cor in caelestibus habitare debet, quod tam caelestia et sublimia dona exspectat a Domino. Isa. II, 3 : Wenite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domini Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.

Hoc habito a populo, perfector sanctitatis de tanto dono monet gratias agere, dicens : Gratias agamus Domino Deo nostro, se connumerans populo : quia unius sunt doni participes, tam perfector sanctitatis, quam populus sanctitate perfruens. Gratiae autem aguntur, quando dona Domini digne percipiuntur, et distincte cognoscuntur, et in magna devotione in ipsum referuntur.

De perceptione quidem digna dicitur, I Paralip. XXIX, 13 et 14: Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum. Quis ego, et quis :populus meus, ut possimus tibi universa promittere ? Tua sunt omnia : et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Sic enim digne percipitur a Deo donum, quod offertur Deo, et in ipso dono offertur offerens donum.

De discreta autem doni Dei cognitione dicitur, I ad Corinth. II, 12: Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Omnia enim dona Deus dat in spiritu, et in spiritu data, cognoscuntur in eodem spiritu quae et qualia sunt et quanta et quantam in nobis efficiunt virtutem, praecipue quae in sacramento altaris nobis a Deo donantur.

De relatione autem donorum in Deum dicitur, II ad Corinth. IX, 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. Non enim est nisi gratia, quod tantum nobis dat sacramentum. I ad Thessal. V, 18: In omnibus gratias agile. II Machab. I, 11: Magnifice gratias agimus.

Ad hanc autem communem invitationem respondet populus sive chorus loco populi: Dignum et justum est. Dignum quidem pro magnifica liberalitate qua dona confert. Justum autem pro debito receptionis donorum : quia sic obligamur ad gratias agendum.

De primo dicitur, Deuter. XXXII, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Magnificentia enim Deo datur, quando digne liberalitas ejus qua gratis dona dat, exprimitur. Sic enim dicitur, Esther, II, 18: Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Et hoc est perfectum opus donationis, quando nec manu retracta, sed liberalitate tota manu aperta magnum confertur et datur sino improperalione. Jacobi, I, 5: Dat omnibus affluenter, et non improperat. Ex hoc enim ipse est gratiarum actione dignissimus.

Justum autem fit ut gratias agamus ex ipsa receptione : quia ex illa obligamur ut gratias agamus manui quae nobis largitur. Isa. I, 3 : Cognovit hos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Et ideo dicit Aristoteles, quod multas amicitas aprosigoria, hoc est, irresalutatio dissolvit, quando dat unus, et ab altero qui accipit, nec mereri potest amicitiae verbum salutationis.