REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis a Viatore ?
Alens. 1. p. q. 2. memb. 1. D. Thom. 1. p. q. 12. arl. 4. et 12. et q. 85. art. 1. Doctor in Oxonien. hicq.2. et q. 1. Prologi, et quodlib.14. et collat. 10.
Circa distinctionem tertiam quaeritur primo: Utrum Deus possit cognosci naturaliter ab intellectu Viatoris? Primo excludendae sunt quaedam distinctiones inutiles. Secundo, ponendae sunt duae opiniones Magistrorum, contra quas arguitur. Tertio, quod mihi verius appareat, declarabitur.
De primo est sciendum, quod quidam distinguant circa cognitionem Dei, dicentes quod quaedam est cognitio Dei negativa, et quaedam positiva.
Sed haec distinctio inutilis est, quia aut praecise intelligitur negationem in se cognosci, aut intelligitur de aliquo positivo negationi substrato. Si primo modo, non plus hoc modo cognoscitur Deus, quam chimaera, quia et chimaera est non Angelus, non lapis, et caetera hujusmodi. Si secundo modo, de illo positivo quaerimus an possit a nobis naturaliter cognosci? Igitur vel nihil cognoscitur de Deo, vel habemus cognitionem positivam de ipso; quod autem cognitio negativa, qua removentur de Deo ea quae sunt imperfectionis, et quae sibi non competunt, sit necessaria ad habendum cognitionem de Deo per inquisitionem, transeat ; via tamen inquisitionis inutilis est. Imo tunc si habeamus aliquam cognitionem de Deo, oportet quod sit per aliquid positivum quod sibi competat.
Item, negatio non cognoscitur nisi per affirmationem, ex fine 2. Perihermenias, et ex 4. Metaphys. text. 2. et 6. Et ratio est, quia nunquam cognoscituraliquid non inesse alteri, nisi quia cognoscitur aliquid positivum in ipso, ratione cujus ipsum negandum sibi repugnat; igitur si cognoscimus aliquid de Deo removeri et negari, oportet cognoscere Deum secundum positivum aliquod, ratione cujus illud est ab ea removendum et negandum.
Item tertio sic: Nos non amamus summe negationes tantum, sed possibile est viatorem summe amare Deum igitur non sub ratione negativa ; igitur sub ratione positiva, et per consequens positive cognoscitur: igitur si cognoscitur negative, prius cognoscetur positive.
Secunda distinctio est de quid est, et si est, dupliciter: Vel de veritate propositionis, ut si haec est vera, Deus est, vel de si est rei in se ; sed neque illud valet, quia non potest cognosci veritas complexionis, nisi intelligantur extrema.
Tertia distinctio est de cognitione per gratiam, vel per naturam ; neque hoc valet, quia quaestio determinatur ad cognitionem naturalem.
Quarta distinctio est de cognitione Dei in se, vel in creaturis ; neque haec valet, quia aliud est, in quo stat cognitio, et aliud principium cognoscendi ; quia si stat cognitio in creaturis, adhuc non cognoscitur Deus; si stat cognitio in Deo, sic quaerit quaestio, scilicet, utrum ex naturalibus potest aliquis conceptus proprius de Deo haberi.