De communione secunda.
Memento, Domine, etc.
Tangitur hic secunda communio corporis mystici, qua quodlibet membrum cuilibet membro suo communicat actiones et utilitates.
Tanguntur autem hic tria : quorum primum est pro quibus et qualibus hic oratur. Secundum, quid pro eis petitur. Tertium, quid ad exaudiendum allegatur.
In primo autem horum duo ponuntur, scilicet pro quibus oratur, et pro qualibus.
In primo duo facit, scilicet memoriam specialem, et memoriam communem.
Dicit ergo : Memento, Domine, non quod Deus umquam alicujus obliviscatur, sed quod in nobis est per passionem, attribuimus Deo per effectum. In nobis quidem memoria est reflexiva potentia, quae prius notum per reditum notitiae ad ipsum stare facit ante oculos cordis ac si esset praesens, quia imaginem praeteriti reducit ad notitiam. Et hoc modo Deus non meminit: quia non habet naturam compositam ab huc illuc reflexam, et ab inde huc, cum omnia sibi sunt praesentia : sed potius cum aliquando effectum gratiae alicui non apponat, videtur Deus illius esse oblitus : et cum postmodum iterum gratiam dat, videtur notitiam beneplaciti convertisse ad illum : et sic dicimus, quod memoretur. Isa xxxviii, 3 : Obsecro, Domine, memento, quaeso, quod ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Psal. cv, 4 : Memento, Domine, in beneplacito populinostri, vivifica nos in salutari tuo. Aliter quam diximus Deus nec oblisvicitur nec meminit. Unde, Job, X, 13 : Licet haec celes in corde tuo, scio tamen quia universorum memineris. Hoc igitur modo per appositionem gratiae memento, Domine, qui dives es in misericordia, et omnis gratiae locuples possessor.
Famulorum, de quibus propter dignitatem sexus prius est memoria. Famularumque tuarum, quia aliter nisi per famulatum cultus divini ad Ecclesiae unitatem non referuntur.
N. Hic nominandi sunt vivi, maxime tamen et primo loco qui oblationes suas ad altaria tulerunt, et in hoc famulos se esse agnoscunt. Unde cum peteret Salomon mitti sibi sapientiam a sede magnitudinis divinae, ut secum esset et secum laboraret, per quam sciret quid acceptum esset coram Deo omni tempore, stans statim famulatum subjunxit, Sap. IX, 5, dicens : Quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae, scilicet Ecclesiae per quam natus sum ad tua obsequia. Et David in Psalmo cxv, 16 : 0 Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
Postea in communi vivorum memoria subjungitur: Et omnium circumstantium, et jam seipsos sacrificio exhibentium, ut ipsi sacrificio immixti tibi offerantur. Ad Roman. XII, 1: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem,sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Quales autem sunt qui in memoria oblationis habentur, subjungit dicens : Quorum tibi fides cognita est, per quam in unitatem sacramenti recipiuntur : quia fides operans per dilectionem purificat eos, ut tibi in oblatione ista quae in puritate sua puritatem mystici corporis importat, offerantur. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Fides enim quae veritati innititur, unit eos veritatis sacramento. Charitas autem per quam fides operatur, perficit eos ad sacramenti virtutem, ut sic veritate et virtute tibi uniti sint per intellectum et affectum. Haec enim fides tibi cognita est per approbationem. II ad Timoth, II, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Joan. X, 14 : Cognosco meas, scilicet oves, et cognoscunt me meae.Et nola devotio : quam devotionem ostenderunt se et sua offerendo. Psal. lxv, 13 et 14 : Reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea. Devotio enim est fervor cordis, ut dicit Ambrosius, quo propria voluntate se vel sua Deo promittit. Et ex hoc patet, quod specialiter pro istis quae offeruntur, oratur.
Unde sequitur : Pro quibus tibi offerimus. Hoc respondet illi quod dixerat : Quorum tibi fides cognita est : quia illi non nisi fide referuntur ad munus quod offertur a sacerdote : sacerdos enim ut perfector sanctitatis offert pro populo et pro se, sicut dicitur, ad Hebr.v, 3 : Propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Quod autem dicit: Offerimus, notat unitatem corporis mystici, quae in tota multitudine fidelium et cleri totius servitute offert hostiam salutarem.
Quod autem sequitur : Vel qui tibi offerunt, respondet ad hoc quod dixit : Nola devotio : speciali enim voto offerunt illi qui se et sua deferunt ad altare. Et ideo etiam specialiter illi in altaris
oblatione continentur et offeruntur : quia sicut sacerdos offert mysteriis, ita illi offerunt spirituali voto : et ideo illorum specialis est recordatio. Unde Innocentius secundus in quadam sua ostendit epistola ad sacerdotem quemdam missa, qui consultationem faciebat, pro quibus esset in oblatione Missae memoria fa cienda. Dicit autem sic : " Superfluum est ut cujus hostiam necdum offeras, ejus ante nomen insinues, licet illi incognitum nihil sit. Prius ergo oblationes commendandae sunt, ac tunc eorum nomina quorum ipsae sunt oblationes, edicenda, et inter sacra mysteria nominentur, ut inter illa quae praemittimus in ipsis mysteriis, viam futuris precibus aperiamus. " Fit ergo haec oratio specialiter pro offerentibus, et consequenter pro aliis : et ideo monendus est populus ut offerat : quia per oblationes speciali voto hostiae conjungitur, qui offertur : ipse hostiam offert voto, quam sacerdos offert mysterio. Hoc est ergo quod dicit: Vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis. Sacrificium autem dicitur, quia sacros facit : laudis autem dicitur, quia nihil est in eo nisi quod est laudis et pulchritudinis et honoris. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me : et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Iter enim ad salutem per nullum umquam fuit sacrificium nisi per istud.
Quid autem his in sacrificio per nomina recitatis oratur, aperitur cum subditur : Pro se, etc.
Dicit autem tria, scilicet personas cum personis adhaerentibus, et quod pertinet ad partem personnae quae est anima, et quod pertinet ad partem personae quae est corpus.
De primo dicit: Pro se : quia offerimus, et ipsi offerunt pro se : quia unicuique in ordine dilectionis principalitas conceditur. III Regum, XVII, 13: Fac mihi primum de farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.Suisque omnibus. Sunt personae adhaerentia, sicut amici conjuncti sanguine et beneficio, et bona temporalia quae in adminiculum vitae sunt concessa : quamvis enim Dominus dicat : Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis : tamen temporalia prout sunt in Dei servitio sustentantia et adminicula ad virtutem, quaeri possunt. Et sic dicit Salomon in Proverbiis, xxx, 8 : Tribue victui meo necessaria. Sic igitur oramus hic pro amicis et rebus ad servitium Dei necessariis, sicut Centurio rogavit pro servo, Matth. VIII, 6, et commendatus est. Sic et patriarcha Jacob, Genes.XXVIII, 20 et 21, oravit pro necessariis, quando dixit: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum. Sic Dominus docuit orare, Matth. VI, 11, dicens : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Pro redemptione animarum suarum, hoc est, quo indigemus secundum animam. Redemptio enim animae est per gratiam et virtutes a peccato, per sanguinem autem Christi ab originali debito, et per beatitudinem est ab his miseriis quae causantur ab isto in quo sumus exsilio et corporis ergastulo.
Et de prima redemptione dicitur in Psalmo lxxI14:Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Usurae enim excrescentes sunt cumulata peccata post primam diaboli deceptionem, a quibus usuris et iniquitate Deus redimit per gratiam et virtutum collationem. Sic enim secundum sapientem redemptio animae viri est propriae divitiae virtutum. Sic redemit se uxor prophetae a creditoribus per olei in vasa vacua infusionem et multiplicationem .
De secunda redemptione dicitur in Psalmo cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Osee, XIII, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Psal. xlviii, 16: Verumtamen Deus redimet animam meam de inferno, cum acceperit me.
De tertia redemptione dicitur, Isa. xxxv, 9 et 10: Ambulabunt qui liberati fuerint. Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude: et. laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.Pro spe salutis, etc. Hoc pertinet ad corpus: et duo petuntur: pro infirmis enim offertur pro spe salutis, et pro sanis offertur pro spe incolumitatis eorum. Sanitatem infirmis petimus, ut fortiores sint in Dei servitio, sicut et Dominus in corpore multos sanavit. Sanitas autem illa proprie salus vocatur, quando ex infirmitate et animae et corporis separat salutem, sicut, Joan. V, 14 : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas, etc. Est etiam quaedam spes salutis evadendi machinationes inimicorum, sicut in Psalmo XXI, 22, dicitur : Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Daniel. XIII, 62 : Salvatus est sanguis innoxius in die illa. De his simul dicitur : Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus .
Et incolumitatis suae. Incolumitas dicitur perfectae sanitatis integritas : et hanc petimus pro sanis in sacrificii istius oblatione, quia nisi Deus conservet, sanitas non stabit: quia super fundamen- tum debile est aedificata, quod est continua pugna calidi et frigidi, et humidi et sicci, levis et gravis, duri et mollis, et aliarum contrarietatum quae sunt in corpore. Et hoc petitur in Psalmo xv, 1 : Conserva me, Domine, quoniam ego speravi in te. Et iterum, Psal. lxx, 9: Ne projicias me in tempore senectutis, et cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Sapient. XVI, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos: sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
Tibi reddunt vola sua. Tangit rationem exauditionis : quia tibi reddunt vota sua, quae voto proprio et non obligatione alicujus.necessitatis in se et in suis obtulerunt ad altare. Psal. lxxv, 12: Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus offertis munera. Quia sicut dicitur, Proverb. xx, 25 : Ruina est hominis devotare sanctos, et post vota retractare. Unde dicit Augustinus, quod vovere est voluntatis, reddere necessitatis. Vota ergo quibus se devotaverunt, ad sanctum reddunt altare.
aeterno Deo vivo et vero. Sunt enim dii participatione divinae potestatis : dii facti sicut Moysi dictum est, Exod.
VII, 1 : Ecce constitui te Deum Pharaonis. Et in Psalmo lxxxi, 6 : Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Et isti sunt veri et vivi, et non aeterni: unde de his in Psalmo lxxxi, 7, dicitur: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Joan. X, 35 : Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est.
Sunt etiam dii qui divinitatis gloriam usurpant, sicut daemones : et ideo dicitur, Matth. IV, 9, ad Christum : Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me, supple, ut Deum. Unde eidem respondit Dominus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Psal, xcv, 5: Omnes dii gentium daemonia, et illi sunt aeterni quoad finis carentiam, et sunt vivi, sed non veri.
Sunt etiam dii sola nuncupatione, ut idola lignea et lapidea et metalli ea. Osee,
XIV, 4: Non dicemus ultra : Dii nostri opera manuum nostrarum. Et isti dii nec aeterni, nec vivi, nec veri sunt.
Ad exclusionem enim omnium istorum dicitur: aeterno Deo vivo et vero, de cujus aeternitate dicitur, I ad Timoth.
VI, 16 : Qui solus habet immortalitatem. Quia sicut ibidem dicit Glossa : " Vera immortalitas est vera aeternitas et incommutabilitas. " De vita dicitur, III Regum, XVII, 1: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto. De veritate. Joan. III, 33 : Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est.
Haec est igitur secunda communio.