REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Breviter refert opinionem Henrici et aliorum, asserentium Deum cognosci non conceptu univoco, sed analogico sibi et creaturis, quam deinde refellit quinque argumentis. Vide scriptum Oxon. hic q. 2. a n. 6. et q. 3. a n. 12. et d. 8. q. 3.
Alia est opinio, quae nimis tribuit intellectui nostro de cognitione Dei, sicut prior nimis ab eo circa eamdem removebat ; ponit igitur haec opinio quod possumus habere aliquem conceptum proprium de Deo per creaturas. Distinguunt enim auctores hujus opinionis de cognitione per se et per accidens ; item, de cognitione universali et particulari ; item, de cognitione naturali et rationali. Intelligunt igitur, quantum mihi videtur, per cognitionem naturalem, cognitionem habitualem, qua intellectus habens objectum sibi praesens, potest actualiter cognoscere. Videntur etiam distinguere quinque gradus cognitionis, qua Deus a nobis cognoscitur, et dicunt quod Deus non potest proprie cognosci a nobis in universali, quia nihil est sibi commune, et creaturis, quia est haec singularitas. Ideo omnis conceptus, quem habemus de Deo, est sibi proprius, ad quem analogiam habent conceptus, quos concipimus de creaturis, per quos devenimus in proprium conceptum Dei.
Sed contra hunc articulum specialiter arguitur: Per conceptum, de quo aliquis est certus, et illum de quo est dubius quod non potest esse idem ; igitur conceptus entis, de quo aliquis est certus, unus est, et communis Deo et creaturae.
Sed dicetur ad hoc quod non habet unum conceptum entis, de quo est certus, sed duos, qui tamen videntur unus conceptus propter eorum propinquitatem ad invicem et analogiam.
Sed contra: Impossibile est concipere duos conceptus aliquorum habentes analogiam, et ordinem ad invicem, nisi prius concipiantur illi conceptus ut distincti ; igitur si concipias ens, ut est analogum Deo et creaturae, et habeat duos conceptus habentes ordinem et analogiam, oportet ut prius cognoscas conceptum Dei in se, et creaturae in se; igitur prius iste novit quod iste conceptus non est ille ; igitur non cognoscimus Deum secundum aliquem conceptum sibi proprium per conceptus creaturarum, quod est probandum. Major probatur, quia sicut habentium ordinem essentialem in re unum in re praesupponit aliud, ita habentium ordinem essentialem in cognosci et in conceptu; et attributio conceptus, qui attribuitur, praesupponit cognitionem conceptus illius cui attribuitur.
Et confirmatur ratio ista : Illi duo conceptus entis respectu Dei et crea--turae non sunt magis duo conceptus quam conceptus duorum individuorum in eadem specie ; sed si quis haberet duos conceptus duorum individuorum in eadem specie, non faceret conceptus unius conceptum alterius in intellectu 1 ergo multo magis conceptus creaturae non faciet conceptum proprium de Deo.
Item secundo sic : Intellectus habens conceptum proprium de objecto aliquo, potest illum conceptum distinguere ab omni alio conceptu alterius objecti. Sed per conceptum entis, quem intellectus noster habet de Deo, non possumus distinguere ipsum ab alio, ut etiam ipsi concedunt ; igitur conceptus entis de Deo non est sibi proprius, sed communis univoce sibi et creaturae. Major probatur, quia intellectus concipiens aliquod objectum secundum conceptum sibi proprium, concipit ipsum ratione propria illi objecto ; et cum illa ratio propria tali objecto sit incomponibilis alteri objecto, per consequens potest ipsum distinguere ab omni alio objecto ; ergo, etc.
Tertio sic : Id ad quod conceptus creaturae terminatur, et cui attribuitur, est perfectius, et conceptum perfectiorem habet ; ergo si propter attributionem conceptus creaturae ad Deum potest conceptus creaturae facere in intellectu nostro conceptum proprium de Deo, in quo intellectus in fine attributionis stat, sequitur quod conceptus Dei in intellectu nostro sic generatus sit perfectior conceptu creaturae; sed hoc est impossibile ; ergo, etc. Major probatur, quia perfectius non habet attributionem ad imperfectius, sed e contra. Falsitas consequentiae probatur, quoniam impossibile estquodcumque objectum facere in intellectu nostro conceptum perfectiorem suo proprio conceptu quidditativo, quia causa aequivoca naturaliter agens, non potest effectum producere perfectiorem suo proprio effectu sibi simillimo, et sibi in virtute sua adaequalo ; igitur cum objectum sit causa aequivoca respectu sui conceptus proprii quidditativi, non potest conceptum perfectiorem in intellectu nostro alterius objecti gignere.
Item sic: Visio Dei secundum aliquem certum gradum distat a conceptu illo Dei, qui ponitur in intellectu viatoris gigni ab objecto creato, cum illa visio sit creata finita, et quidam actus finitus et limitatus. Si igitur albedo potest facere in intellectu viatoris conceptum proprium de Deo, fiat alia creatura naturaliter cognoscibilis a nobis, quae distet ab albedine, sicut visio tantum Dei distat ab illo conceptu proprio
Dei, quem albedo imprimit in intellectu viatoris: ergo illud poterit creare visionem in intellectu nostro; sed hoc est impossibile.
Ultimo hoc probatur per auctoritates Sanctorum, Augustini 15. de Trin. cap. 4. et 5. et Anselmi de liber, arbitr. et Philosophi i2.Metaphys. Hoc etiam Magistri tractantes de Deo, et de his, quae cognoscuntur de Deo, observant univocationem entis in modo dicendi, licet voce hoc negent.