F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
50 EX S. C. RITUUM
DECRETUM quoad uniformitatem cantus choralis servandam.
Quod S. Augustinus ceterique Patres saepenumero docue- runt de cantus ecclesiastici decore et utilitate, ut, per oblecta- menta aurium, infirmior animus in affectum pietatis assur- gat (1); id Romanorum Pontificum auctoritas sibi integre exi- mieque perficiendum semper attribuit. - Quapropter in hoc Catholicae Liturgiae munus ita Gregorius cognomine Magnus curas ac studia contulit, ut vel ipsam appellationem ab eo sacri concentus sint mutuati. Alii vero, processu temporum, Pontifi- ces, quum nescii non essent quantam huius rei partem sibi di- vini cultus vindicaret dignitas, immortalis decessoris sui vestigiis insistentes, Gregorianum cantum non modo ad receptam, eam- demque probatissimam, numeri formam revocandum, sed etiam ad aptiorem melioremque exemplaris rationem exigendum in- desinenter curarunt. Praesertim, post Tridentinae Synodi vota et sanctiones, atque Missalis Romani diligentissime exarati emen- dationem, Pii V praecepto et auctoritate peractam, de promo- vendo liturgico cantu magis in dies assidua excelluit solertia Gregorii XI I I , Pauli V ac ceterorum, qui, ad incolume Litur- giae decus tuendum, nihil potius et antiquius habuerunt, quam ut Rituum uniformitati, sacrorum etiam concentuum uniformitas ubique responderet. Qua in re illud Apostolicae Sedis sollicitu- dinem iuvit praecipue, quod ipsi curae fuerit Graduale, accurate recognitum et ad simpliciores modos reductum, Ioanni Petro Aloisio Praenestino elaborate praeclareque adornandum com- mittere. Nam mandatum, ut erat dignum homine officii sui per- studiose, docte ille complevit : et celeberrimi magistri praestare valuit industria, ut iuxta prudentissima^ normas , servatisque genuinis characteribus, liturgici concentus reformatio iure con- ficeretur. Opus tanti momenti illustres Petri Aloisii Praenestini discipuli, insigne eius magisterium et documenta secuti, typis Mediceis Romae excudendum, Pontificum voluntate, suscepe- runt. - Incoepta tamen huiusmodi experimenta et conatus non nisi aetati huic demum nostrae absolvere est concessum. Quum enim sa. me. Pius IX liturgici cantus unitatem feliciter inducere
(1) Confess. 1. x. c. 33, n. 3.