REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit Deum non posse cognosci naturaliter a vialore conceptu proprio, de quo q. 1. Prolog. et quodl. 14. et collat. 10. et 13. Est tamen naturaliter capax talis conceptus, si Deus vellet ipsum causare, de quo q. 2. Prolog. n. 17. Potest vero Deus cognosci a viatore secundum conceptum communem a creaturis abstractum. Vide scriptum Oxon. hic q. 2. a n. 5. et n. 17.
Dico igitur ad quaestionem quod in intellectu viatoris absolute est possibilis conceptus Dei proprius, quia hoc posset Deus creare infundendo lumen proportionale, ut dictum est quaestione secunda hujus primi ; talem tamen conceptum non potest intellectus noster acquirere sua cognitione naturali. Et ideo dico quod Deus non est a viatore cognoscibilis secundum aliquem conceptum sibi proprium, ut Deitas est, sed secundum aliquem conceptum communem a creaturis abstractum. Hoc autem declaratur, nam quadrupliciter potest aliquod objectum cognosci, ut homo, uno modo, secundum conceptum suum quidditatum, ut secundum humanitatem; alio modo, secundum conceptum communem sibi et aliis speciebus, ut secundum conceptum animalis, vel substantiae ; tertio modo, per accidens, ul in sua passione, sicut cum cognoscitur in quantum risibilis ; quarto modo, in respectu ad aliud, sicut cognoscitur quod est nobilissimum animalium. Sic quadrupliciter potest Deus cognosci ; uno modo, secundum suum conceptum quidditativum, ut in quantum Deitas est. Alio modo, secundum conceptum communem sibi et creaturis, ut per rationem entitatis. Tertio modo, veluti per accidens, ut quando cognoscitur sub ratione aliqua attributali bonitatis seu veritatis, quae secundum Damascenum lib. 1. fid. Orth. c. 4. non dicunt essentiam, sed quasdam dispositiones circa essentiam. Quarto modo per respectum eminentiae et causalitatis ad creaturam.
Cognitio vero ista, qua sic cognoscitur per respectum, non potest esse prima cognitio de Deo, quia prius necesse est cognoscere absolutum, cui conveniat talis respectus ; et ideo prius oportet cognoscere Deum esse tale ens, cui conveniat respectus eminentiae vel causalitatis. Similiter cognitio per accidens non potest esse prima nobis naturaliter possibilis, quia talis cognitio praesupponit cognitionem alicujus substrati, cui conveniat talis dispositio quasi accidentalis. Unde oportetcognoscere illud in quo fundantur tales perfectiones, et utraque istarum cognitionum est nobis possibilis naturaliter de Deo, ut patet. Cognoscere vero Deum secundum conceptum suum proprium quidditativum, ut per rationem Deitatis, non est nobis possibile naturaliter, quia licet Deus possit causare in intellectu nostro repraesentativum sui per rationem Deitatis, et ideo cognitionem, qua cognoscitur secundum suum proprium conceptum, nullum tamen objectum creatum tale repraesentativum potest causare in intellectu nostro, quia, sicut argutum est prius, impossibile est aliquod objectum causare repraesentativum perfectius, suo proprio repraesentativo, propter quod solum possumus naturaliter hic cognoscere Deum seeundum conceptum communem sibi et creaturis, et hoc si cognoscamus ipsum conceptu aliquo simplici. Unde in talibus conceptibus communibus abstractis a creatura, qui sunt communes Deo et creaturis, ipsum Deum cognoscimus.
Dicetur quod tunc nullum conceptum proprium de Deo habemus, et sic nihil proprium sibi cognoscitura nobis, sed tantum secundum conceptum communem sibi et creaturae, quod videtur inconveniens.
Respondeo, quod loquendo de conceptu simpliciter simplici, nullum conceptum proprium de Deo possumus naturaliter cognoscere, sed solum talem conceptum communem sibi et creaturis, in quo a creaturis non distinguitur. Sed quia possumus multos tales conceptus communes Deo et creaturis abstrahere a creaturis, et ipsos sic abstractos concipere, unum etiam illorum per alium determinare, ideo sic possumus cognoscere Deum secundum aliquem conceptum sibi proprium, non simpliciter simplicem, sed secundum conceptum resolubilem in duos conceptus simpliciter simplices. Verbi gratia, a creatura possumus abstrahere conceptum bonitatis vel boni, similiter conceptum summi, cum non sit processus in infinitum, et ita componendo apprehendo conceptum boni summi, quod est proprium Dei, et convenit tantum Deo. Sic etiam de ente infinito, quamvis enim uterque conceptus simpliciter simplex sit communior conceptu Dei, conveniens univoce Deo et creaturis, tamen post determinationem uterque conceptus particularisatur, et fit conceptus proprius Deo, sic quod solum illi convenit. Et hoc est possibile, quia secundum Philosophum 2. Posterior. c. 8. licet quaelibet pars definitionis sit in plus suo definito, totum tamen in aeque.
Hoc etiam patet exemplo: Si cognoscam pentagonum, et alias figu-, ras, non tamen angulum, possum a pentagono et ab aliis figuris cognitis, abstrahere conceptum communem figurae, qui licet sit abstractus tantum a pentagono per intellectum, et non a triangulo, post abstractionem tamen est communis triangulo, sicut pentagono. Ex ordine etiam numerorum possum cognoscere primilatem, et deinde conjungendo possum cognoscere aliquam figuram esse primam, cum non sit processus in infinitum ; conjungendo igitur primi tatem ipsi figurae cognosco aliquam figuram esse primam, et sic cognosco conceplum aliquem, qui tantum convenit triangulo, licet non cognoscam triangulum per rationem trianguli. Sic in proposito, possum abstrahere conceptum a creatura, qui communis est Deo et creaturae, licet a conceptu proprio Dei illum conceptum communem abstraherem; et sic verum est quod in conjungendo illos simul, lanium convenit ille conceptus totalis Deo, quem possum cognoscere, licet non cognoscam hanc essentiam, ut haec est, cui convenit talis conceptus. Sic igitur patet qualem conceplum proprium possumus de Deo naturaliter cognoscere, et qualem non, quia conceptum omnino simplicem de Deo et sibi proprium non possumus cognoscere ; conceptum tamen non simpliciter simplicem, resolubilem in alios conceptus, qui non tantum convenit Deo, possumus de ipso cognoscere. Rationem quaere in responsione ad quaestionem illam : Utrum Theologia sit de Deo sub aliqua ratione specialis Caetera vero hic dicenda, vide in quaestionibus distinctionis tertiae.