REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Deum esse sub propria el quidditativa ratione, est in se propositio per se nola, sed non nobis ; secundum conceplum autem, quem nos de Deo habere possumus, demonstratur de eo esse a priori et posteriori, scilioel ab essentia et ab effectu. Secundo, quia non est per se notum, parte? conceptus, quem habemus de Deo, conjungi, ut infinitum ens, summum ens, de quo late Doctor in Oxon. d. 2. q. 2. a. n. 4. argumenta ibi clarius solvuntur, a n. 6. Vide ipsum optime disputantem de hoc collat. 10. et 13.
Dico, quod propositio per se nota est, quae est evidens ex terminis, ita quod non ex alia propositione, sed ex terminis, ut sui sunt, quia non est idem terminus ad propositum definitio et definitum, quia I. Physicorum, text. 5 . et 2. conceptus confusus prius est notus, quam ut exprimitur per definitionem, quae dividit in singularia ; sic etiam definitio est medium in demonstratione, 1. Posteriorum, text. 10. et 20. et conclusio ignota, et praemissae notae ; igitur a noto de definitione proceditur ad ignotum de definito. Neque distinguitur de notitia de se, et ad intellectum nostrum, quia ista est de se nota, quae est nota simpliciter secundum terminum, licet nullus intellectus conciperet eam, sicut syllogismus est evidenter necessarius, licet nullus concipiat eum.
Ideo dico quod Deus est potest intelligi dupliciter, vel sub propria ratione divinitatis, vel secundum conceptum possibilem nobis. Primo modo. dico quod est per se notissima, sed ita nos non cognoscimus. Secundo modo, dico quod non est nola, sed demonstrata propter quid et quia. Propter quid, quia quidquid inest alicui primo potest demonstrari per rationem ejus de quocumque alio, cui ipsum convenit particulariter, ut habere tres convenit triangulo, et potest demonstrari de figura particulariter, et de contentis trianguli virtualiter, sicut esse convenit essentiae, ut haec essentia, quae est Deus ; ergo hoc est de--monstrabile propter quid, etc.
Quod possit demonstrari quia, probatur, quia ante quemcumque conceptum quem nos habemus de summo ente, oportet habere notitiara terminorum, ita quod in priori sunt termini noti ante notitiam hujus, summum ens.
Item, omnis conceptus quem nos habemus de Deo, tanquam proprium, est compositus, ut primum ens ; et nihil est notum de composito, nisi prius sit notum illaposse conjungi ; neque de aliquo, quod est resolubile, est aliquid per se notum, nisi ista sint prius nota, in quae est resolubile.
Dices, haec est per se nota : Omne actu operans est necesse esse. Dico quod prius oportet cognoscere partes conjungi.
Ad primum principale, quo magis cogitari non potest, etc. dico quod haec est vera, sed non per se nota, neque oppositum praedicari repugnat evidenter opposito subjecti. Vel esto quod sic, adhuc subjectum est resolubile, et prius oporteret cognoscere partes unibiles.
Ad aliud, est fallacia consequentis ; vel non sequitur, si veritas non est, igitur verum est veritatem non esse, et tamen nulla consequentia est, nisi intellectus prius scit cognoscere.
Ad aliud, quod non sequitur, est magis vera, ergo magis nota,
; quia omnes de primo modo sunt magis verae, quam aliquae de secundo modo, et tamen non magis notae, quia evidentia necessitatis est ex evidentia terminorum ; licet enim per se nota excludat causam comparticipem, non tamen quoad terminos.