1. Ad terrorem omnium
Surgam locuturus,
Meus sermo percutit
Velut ensis durus,
Nihil est quod timeam,
Valde sum securus,
Omnis clerus audiat,
Simplex et maturus.
2. Puniendi clerici
Sunt et cardinales,
Abbates, propositi,
Nigrae moniales,
Sacerdotes aemuli,
Clerici venales,
Comparantes jugiter
Opes temporales.
3. Quid est avaritia,
Nisi vilis cultus,
Vanitatum vanitas,
Cordium tumultus,
Pereunt divitiae,
Perit homo stultus,
Quando dives moritur,
Statim fit sepultus.
4. In sepulchro tegitur
Vili tegumento,
Et postea punitur
Misero tormento,
In tormento quatitur
Ut arundo vento,
Redimi non praevalet
Auro nec argento.
5. Cogitate, clerici,
Qui vel quales estis,
Numquid de judicio
Dicere potestis?
Legite psalmigraphum
Et Invenietis,
Verum vobis nuntio,
Quod percipietis,
6. Judicabit judices
Judex generalis,
Ibi nulli proderit
Dignitas papalis,
Sed foedorem sentiet
Poenae gehennalis,
Sive sit episcopus,
Sive cardinalis.