REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in parte intellectiva proprie sumpta sit memoria habens speciem intellectualem realiter distinctam ab actu intelligendi ?
Alens. 2. p. q. 14. metnb. 2. et 3. D. Thom. 1. p. q. 55. art. 1. et 2. D. Bonav. 2. d. 3. p. 2. art. 2.q. 1. Richard. arlic. 6. q. 1. et 2. Scotus in Oxon. hic. q. 6. et in 2. d. 3. q. 10. et collat. G. ei 8. et vide eumdem 1. Het. q. 6. el 7. q. 18. et 9. Mel. q. 10. et i. Phys. q. 22. concl. 2.
Hic est opinio duorum Doctorum negantium speciem impressam, ponendo tantum actum intelligendi imprimi ab objecto, quia relucet in phantasmate.
SCIIOLIUM I.
Quatuor argumentis probat contra Dcnricum el GolTredum dari species intelligibiles, primo supponendo quod cognoscimus universale; ne cesse autem est ut universale sit presens intel lectui ante ejus cognitionem, sed non potes esse praesens nisi per speciem, de quo latissimi agit in Oxon. hic q. 6. a n. 5. Secundo ex parti intellectus agentis, tum quia est potentia activa et habet terminum realem suae actionis, nun in phantasia, quia est inexlensus el improporliona tus; tum quia in ratione activi adaequatur in tellcctui possibili in ratione passivi ; causa autem intellectus agens universale, et recipilu in possibili, non aliter quam per speciem. Tertio, quia universalius non concipitur secundum totam suam indifferentiam in inferiori ; ergo in aliquo quod abstrahit ab inferioribus ; ergo non in phantasmate. Quarto, alioquin intellectivi non posset intelligere sine sensitiva ; ergo ne esse.
Sed contra hoc arguitur quadrupliciler, et primo sic : Suppono enim, sive singulare a nobis intelligatur, sive non, quod universale possit a nobis intelligi per se intelleclione abstractiva. Tunc arguitur sic : Intellectus potest habere objectum actu universale perfecte prius sibi praesens naturaliter, quam intelligat ; igitur prius naturaliter habet speciem objecti in intellectu, non solum in phantasmate, antequam intelligat. Antecedens patet, quia objectum secundum per se conditionem objecti praecedit actum ; universale vero est per se conditio objecti intellectus. Consequentia probatur sic : Eadem species et unius rationis non est per se repraesentativa objecti sub oppositis rationibus cognoscibilis ; sed ratio singularis, et ratio universalis sunt oppositae rationes cognoscibiles ; igitur eadem species et unius rationis non est per se repraesentativa alicujus objecti, sub ratione universalis et singularis ; sed species in phantasmate repraesentant singulare objectum sub ratione singularis ; igitur eadem species manens eadem non poterit repraesentare idem objectum sub ratione universalis. Major probatur sic : Species sub eadem ratione, qua repraesentat objectum, mensuratur ab objecto ; sed idem non potest per se mensurari duabus mensuris, tunc enim bis diceretur secundum Philosopbum 5. Metaphys. cap. 15. igitur eadem species non potest per se repraesentare duo objecta formaliter, nec idem objectum sub oppositis rationibus objectivis.
Sed dicetur quod major est vera in eodem lumine, non quando idem repraesentatur in alio et alio lumine, ut patet de noctu lucentibus, quae in alio et alio lumine repraesentantur, ut colorata et lucida ; sic in proposito.
Contra, lumen non repraesentat, sed est illud in quo repraesentativum repraesentat ; igitur lumen non est de ratione repraesentativi; igitur non distinguit rationem repraesentativi, et per consequens distinctio luminis non causat distinctam rationem repraesentativi, sed manente natura eadem repraesentativi; semper repraesentat, et per consequens objectum ejusdem rationis.
Confirmatur, quoniam repraesentativum in lumine perfectiori non repraesentat aliud repraesentabile, sed idem clarius, quam in lumine imperfectiori, ut patet de eodem repraesentativo in lumine solis et lunae ; igitur quamvis species in organo phantastico in aliquo alio lumine perfectiori clarius repraesentet singulare, ut intellectus illud singulare possit intelligere, in nullo tamen alio lumine repraesentabit aliud objectum, ut universale sub ratione universalis.
Exemplum etiam non valet, primo enim induco illud ad oppositum . Quaero enim an eodem repraesentativo illa repraesentantur de die et de nocte? An alio et alio ? Si alio et alio, habetur propositum, tunc enim non probatur quod in alio et alio lumine diversa objecta eodem repraesentativo repraesententur de die et de nocte, sed alio repraesentativo ; non potest autem dici, quod eodem repraesentativo repraesententur, quia tunc de die repraesentarentur eodem modo quo repraesentantur de nocte, quod falsum est.
Ad exemplum igitur respondeo, quod in illis quae lucent de nocte, vel sunt duae qualitates, ut lux et color, quarum una nata est causare suum repraesentativum in lumine diei, et alia suum repraesentativum in medio de nocte, et etiam de die, licet non appareat propter majus lumen ; vel est eadem qualitas, virtualiter tamen continens duas ; color enim quodammodo continet lucem, cum sit lux in corpore terminato ; et ideo ut prius potest causare repraesentativum aliud, sive sic, sive sic, semper tamen sunt ibi duo repraesentativa , unum de die et aliud de nocte, ita quod duobus illis repraesentativis, vel repraesentantur duo repraesentabilia, quae non sunt unum nisi per accidens, vel unum repraesentabile formaliter, quod tamen est duo virtualiter ; et sic exemplum est ad oppositum, et non ad propositum. Secundo arguitur sic ex parte intellectus agentis : Intellectus agens est potentia vere activa secundum Philosophum 3. de anima, c. 3. tum quia dicit illud, quod est omnia facere ; tum quia dicit quod se habet ut ars ad materiam ; igitur potest habere actionem realem ; sed terminus actionis realis est aliquid reale. Illud autem reale causatum per operationem intellectus agentis, non recipitur in intellectu agente, quia non est receptivus ; nec in phantasmate, quia illud esset extensum et improportionabile, seu improportionatum ad movendum intellectum possibilem sicut prius. Similiter, intellectus agens respectu possibilis adaequatur secundum Philosophum, 3. de Anima cap. 3. ut activum passivo, quia quando causat pro primo effectu est in adaequato passivo; ergo est aliquid receptum in intellectu possibili ; illud autem si est species, habetur propositum ; si tantum actus intelligendi, igitur impossibile est intellectum agentem facere de potentia universali actu universale, quia universale est conditio objecti praecedens actum intelligendi ; et sic destruitur intellectus agens, nisi faciat de potentia universali actu universale, cum secundum Commentatorem 2. de Anima, comment. 18. ideo ponatur intellectus agens, ut faciat de potentia universali actu universale, si enim essentiae rerum essent abstractae, sicut posuit Plato, non indigeremus, secundum ipsum, intellectu agente.
Dicitur quod terminus actionis intellectus agentis est objectum universale splendens.
Contra : Objectum universale, ut universale, non habet esse, nisi diminutum in aliquo repraesentativus quemadmodum Hercules in statua habet esse repraesentativum ; cum igitur terminus actionis realis debeat esse realis, aliquid est terminus actionis intellectus agentis ; ergo non erit objectum habens esse diminutum, vel esse repraesentativum, et ut aliquid cognitum, sed quid reale, per quod objectum universale habet esse repraesentativum, et de illo reali quaeritur in quo recipitur, sicut prius. Unde oportet necess sario quod per actionem intellectual agentis causetur aliquid reale, et non tantum diminutum vel intentionale, secundum esse receptum vel cognitum, sed aliquid quod concomitatur terminus intentionalis, ut objectum universale, secundum suum esse repraesentativum.
Tertio sic : Objectum universalius secundum totam indifferentiam suam non potest intelligi, nec repraesentari in repraesentativo minoris universalis ; sed species phantastica est per se primo repraesentas tiva individuati ; igitur in illa specie non potest intelligi nec repraesentari objectum universale, ut indifferens ad omnia individua sua. Major probatur, quia non cognoscitur magis universale secundum totam indifferentiam suam, nisi quando cognoscitur ut unum cognoscibile idem omnibus inferioribus. Sed ut habet esse in uno singulari non cognoscitur ut idem omnibus aliis singularibus ; igitur in repraesentativo unius singularis non potest cognosci secundum indifferentiam suam lolam .
Item quarto sic : aut intellectus, ut distinguitur contra partem sensitivam, potest habere objectum sibi praesens, et tunc habetur propositum, quia hoc non potest habere in se praesens, nisi per aliquid repraesentativum, quod voco speciem. Si non potest habere, igitur non potest habere operationem aliquam sibi propriam sine parte sensitiva ; igitur nec esse. Consequentia ista patet per consequentiam Philosophi, 1. de Anima, text. 21. qui arguit quod si intellectus non potest habere operationem sibi propriam, non poterit separari. Unde non diceret intellectum posse separari, nisi concederet eum habere operationem sibi propriam, in qua non dependeret essentialiter a parte sensitiva.