1. Angelus ad virginem
Christi destinatur,
Per quem Incarnatio
Tua nuntiatur,
At virgo dum sedula
Voce salutatur,
Admirandae seriem
Rei percunctatur.
2. En te, Inquit, spiritus
Sanctus foecundabit,
Tibique altissimi
Virtus obumbrabit,
Partesque filium,
Quem gens adorabit,
Eique perpetuum
Pater regnum dabit.
3. Ad consensum virginis
Mox hac descendisti
Et pudici pectoris
Templum elegisti,
Virginis purissimae
Cellam Introisti,
Qua nostrae substantiam
Carnis assumpsisti.
4. Pudoris signaculum,
Servans Illibatam
Et quem virgo concipit,
Virgo parit natum.
Non decet vas flosculi
Esse defloratum,
Neque Inde tollere
Matris coelibatum.
5. Ventris habitaculum
Rex regum Intravit,
Quasi tabernaculum
Hoc Inhabitavit,
Pugnaturus propter nos
Ibi se armavit
Armis decentissimis,
Quibus hostem stravit.
6. Patrem sua filia
Sine passione
Gignit, non praeambula
Viri mixtione,
Sed ex sola spiritus
Fecundatione
Partus sine physicae
Fit conditione.
7. Eja nunc, o Domina,
Nos tibi canentes
Hymnorum haec carmina
Choro assistentes,
Precamur, ut filius
Tuus sic placetur,
Per te quod post exitum
Nobis regnum detur.