REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit omnino admittendas esse hujusmodi species intelligibiles, tum propter conditionem universalem potentiae, quae requirit praesentiam objecti antequam actu intelligat ; non potest autem esse praesens nisi per speciem ; tum propter dignitatem potentiae intellectivae, ne vilfioetur per dependentiam essentialem a potentia sensitiva. Deinde ponit triplicem acceptionem memoriae, et amplius confirmat dari hujusmodi speciem in intellectu. Notandum tamen est omnia haec de duplici necessitate speciei, et triplici acceptione memoriae haberi in scripto Oxonien. hic q. 6. num. 15. translata ex hoc loco, ibique notari in margine additionem hanc factam esse ex Reporlationibus, non tamen ita habentur in aliis Reponatis, quae hucusque ciroumferebantur.
Dico igitur quod oportet ponere in intellectu, ut habet rationem memoriae, speciem intelligibilem repraesentantem universale . ut universale, naturaliter praecedentem actum intelligendi, et ab eodem actu realiter differentem. Et hujusmodi necessitas est duplex : Una ex conditione universali potentiae et objecti, quare requiritur quod objectum secundum propriam rationem objecti praecedat actum, quod non contingeret, nisi esset species impressa in intellectu, ut concludunt tres primae rationes. Alia est necessitas ex conditione et dignitate potentiae superioris, quam oportet salvare, et non vilificare. Maxime autem vilificaretur intellectus, si non posset habere objectum sibi praesens in operatione sua, sed dependeret essentialiter a potentia sensitiva, et hoc concludit quarta ratio ; sic igitur ponenda est species in memoria intellectiva.
Sed distinguendum est de memoria, quia ipsa tripliciter potest accipi : Uno modo, ut ipsa est potentia conservativa specierum praeteritarum, ut praeteritae sunt, et isto modo loquitur Philosophus de memoria, in lib. de Memoria et reminiscentia. Alio modo, ut est conservativa specierum repraesentantium objecta in se, sive sint, sive non sint. Tertio modo prout habet aliquod principium eiiciendi notitiam actualem, quod tamen non manet sine actu secundo, seu transeunte actu, quomodo ponit Avicenna speciem in intellectu nostro. De memoria primo modo forte dicetur inferius ; de memoria tertio modo in quaestione sequenti. Loquimur autem nunc de memoria secundo modo, ubi oportet ponere speciem repraesen lativam objecti, tum propter universalitatem objecti, quod necessario praecedit actum, super quem fundantur tres rationes primae ; tum propter dignitatem et nobilitatem intellectus salvandam. Haec autem videtur intentio Philosophi expresse, nam 3. de Anima, text. 37. dicit quod intellectus est quodammodo omnia intelligibilia ; quod non potest intelligi propter aliquem habitum scientiae, ut aliqui dicunt, quia habitus scientiae non est similitudo repraesentativa objectorum, quia secundum eos, et secundum veritatem, habita scientia intellectus non intelligit, nisi per conversionem ad phantasmata.
Confirmatur, quoniam scientia, per quam reducitur intellectus de potentia essentiali ad accidentalem respectu actus intelligendi, de quo loquitur Philosophus 3. de Anima, cap. 5. et 7. Physic. necessario praecedit actum intelligendi ; scientia autem, qua est habitus, sequitur actum, et generatur ex actibus. Unde illa scientia, per quam reducitur intellectus de potentia essentiali ad accidentalem respectu actus intelligendi, est species, quae vere est habitus, quia de prima specie qualitatis ; sed tamen non omnis habitus est de se species, ut patet 3. de Anima.
Item, non esset aliquis habitus ponendus in intellectu, sed tantum habitus phantasticus, quia secundum quemcumque modum essendi est objectum in aliqua potentia, secundum eumdem modum essendi sunt ibi omnia, quae virtualiter continentur in illo objecto ; igitur si objectum universale non esset in suo repraesentativo in intellectu, sed in phantastica virtute, omnia explicabilia de illo objecto essent ibidem, et ita non esset ibi nisi habitus phantasticus explicans veritates scibiles de tali objecto.
Philosophus etiam dicit, 3. de Anima, text. 38. quod lapis non est in anima, sed species lapidis ; hoc probatur auctoritatibus, quas quaere in Ordinario, et ea quae amplius erant dicenda in hac quaestione.