F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
58
LITTERAE in forma Brevis, quibus in Borussia instituitur dies pro precibus solemnibus agendis.
Die 9 Decembris 1892.
Qua ex singulari Divinae Providentiae consilio totius catho- lici gregis cura urgemur Nos admonet ut sedulo attentoque studio praestemus, quae in exploratam Christifidelium utilitatem cedant. Iam vero Praedecessores Nostri Romani Pontifices, etsi nihil iis unquam antiquius visum sit, quam ut christianus po- pulus veneretur Sabbata Domini, tamen cum gravis momenti rationes id suaserint, in praescribendis festis diebus eorumque celebratione, non spirituali tantum emolumento gentium consu- lere , verum etiam temporalibus earum necessitatibus oppor- tune ac salubriter, pro temporum ac locorum circumstantiis, obvenire non renuerunt. Hac mente Leo PP . X I I fel. rec. Prae- decessor Noster Apostolicis litteris, eadem hac forma, ad Prae- decessorem tuum Ferdinandum Augustum Archiepiscopum Co- loniensem die 11 mensis decembris anno 1828 datis, ipsi aliisque regni quoad tum patebat Borussici Sacrorum Antistitibus, nempe Trevirensi, Monasteriensi et Paderbornensi et Posnaniensi, Cul- mensi, Wratislaviensi necnon Varmiensi mandavit, ut in sua quisque dioecesi eumdem festorum ordinem, auctoritate Apo- stolica, ediceret, qui in provinciis regni Borussici orientalibus ex Apostolicis Clementis PP . X I V et Pii PP . VI Nostrorum Prae- decessorum litteris tum vigebat. Porro cum per similes litteras ad Antonium Episcopum Paphensem Vicarium Apostolicum et Decanum Wratislaviensem die X I X mensis aprilis anno 1788 datas Pius PP. VI rec. mem. Praedecessor Noster Borussici Regis optatis annuens statuendum curaverit, ut pro dioecesanis Borussico Regi eidem subiectis designaretur quotannis dies pro solemnibus Deo supplicationibus peragendis ad uberes ex agris fructus obtinendos, hicque dies, scilicet feria quarta tertiae heb- domadae post Pascha, ex tunc sicuti festivus habitus fuerit, hinc factum est ut tam praedictus Praedecessor tuus Archipraesul Co- loniensis, quam alii supradictarum dioecesium Antistites, in dis- ponendis festis pro iisdem Borussici Regni dioecesibus, inter alia idipsum Pii PP . VI decretum pro lege habuerint, et festo-
EX SEGRETARIA BREVIUM