REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
ltecitat opinionem negativam hujus quaestionis, quae imponitur Avicennae ; et cilatis ex eodem multis auctoritatibus, probat aliter sensisse, vel saltem dubium esse, quid circa hanc rem docuerit.
Hic ohiler moneo quaestionem hanc et sequentem haberi in scripto Oxoniensi, ad calcem tamen quaestionis sextae, et marginatorem contendere ad illud opus Anglicum spectare, idque probari ait, quia Doctor frequenter in illo opere istas citat quaestiones. Ego tamen reputo ex bac lectura Parisiensi illac fuisse translatas, tum quod vetustiores et primae editiones scripti Oxoniensis eas ignorarint, et accuratissima inter vetustas, quae penes me est, quam curavit fieri Thomas Penketh Anglus Ordin. Eremit. S. Augustini, an. 1477. has quaestiones in calce Codicis reposuerit inter additiones, easque monuerit desumptas fuisse ex Reportatis, tum etiam, quod in antiquissimo Codice manuscri. pto Vaticano, quem saepe citamus, verbatim uti hic leguntur, habeantur. Ubi autem manifeste et determinate has citaverit Sootus in scripto Oxoniensi, nisi forte in aliis additionibus, utique ex Reportationum opere adhibitis, non invenio, uti etiam praemonuit R. Pater Poncius, hujus nostri Collegii dignus Professor in Commentariis, quos ad utramque hanc quaestionem anpplevit, ubi non inani, neque levi conjectura suspicatur propterea Lychetum aliosque Anglicanae lucubrationis interpretes, suos non addidisse Commentarios, quia judicaverunt quaestiones has ad eam minime spectasse.
Hic est una opinio, quae imponitur Avicennae 6. naturalium, parte 5. cap. 6. quod species intelligibilis non habeat esse mansivum in anima post actum intelligendi. Et dicunt ipsum hoc probare ex hoc, quod in organo sensus, quia non est virtus cognitiva, potest esse species repraesentativa objecti, licet non sit ibi sensibiliter, hoc est, cognoscibiliter, quia organum non est natum cognoscere objectum sensibiliter. Sed intellectus de se est potentia cognitiva ; igitur in intellectu non erit aliqua species repraesentans objectum, nisi ipsum objectum sit ibi cognoscibiliter et intelligibiliter, ita quod cognoscatur intelligibiliter. Hanc rationem dicunt ipsum innuere cap. supradicto post medium, cum dieit: Impossibile est formam esse in anima in effectu perfecte, et non intelligi ab ea in effectu perfecte; sensus autem est, quod eam intelligit, non nisi quia forma existit in ea. Unde impossibile est corpus esse thesaurum illius, cujus impossibile est essentiam animae esse thesaurum. Et sequitur : Formas autem memoratas et sensuatas esse in aliquo, non est nisi sensus eas apprehendere, sicut formas sensibiles esse in aliquo, non est nisi sensus illas apprehendere. Unde corpora, in quibus sunt formae sensibilium, non sunt apprehensiva. Apprehensionem vero secundum quod est virtutis apprehendentis, necesse est fieri ab eo, in quo solet imprimi ipsa forma aliquo modo impressionis. Haec Avicenna.
Quomodo igitur se habet ad species intelligibiles ? Dicunt ipsum velle quod intellectus sicut per conversionem ad intelligentiam separatam, quam ponit intellectum agentem, habet novos actus intelligendi, ita et novas species intelligibiles impressas rerum illorum actuum, ita quod semper ad hoc quod novum actum habeat intelligendi, oportet eum converti ad illam intelligentiam separatam, a qua emanat species intelligibilis, qua informata intelligit, sicut Plato ponit scientiam fluere in intellectu nostro ab idea separata.
Quod si dicas quod tunc non videtur possibile intellectum habere habitum scientiae, quia habitus scientialis est habitus mansivus, quo habens potest uti cum voluerit ; hoc autem non esset possibile, si in omni intellectione oporteret ipsum converti ad intelligentiam separatam, a qua emanant species intelligibiles ad hoc quod intelligat.
Ad hoc autem videtur respondere, quod ex frequenti conversione intellectus ad illam intelligentiam generatur in intellectu quaedam habilitas convertendi se ad illam, et quod haec habilitas sit habitus scientiae, quoniam illa habilitate acquisita potest intelligere cum voluerit, quia per talem habilitatem potest intellectus cum voluerit sine difficultate se ad illam intelligentiam convertere. Unde dicit sic: Discere enim non est nisi acquirere perfectam aptitudinem conjungendi se intelligentiae agenti, quousque fiat ex ea intellectus quiest simplex, aqua etiam emanant formae ordinatae in anima: et sequitur : Si vero avertitur a primo, fiunt ipsae formae in potentia proximat ergo primum discere fit, sicut cum oculus foris sanus aspicit aliquid unde sumat aliquam formam; cum vero avertitur ab illo, fit illud sibi in potentia proxima effectui. Cum enim dicitur Plato esse sciens intelligentia, est sensus, ut cum voluerit
revocet formas ad mentem suam, cujus etiam sensus est, ut cum voluerit possit conjungi intelligentiae agenti, ita ut ab ea informetur iniellectus, ita ut ab ea formetur ipsum.
Sed an hoc intellexerit, scilicel speciem non manere in intellectu cessante actu intelligendi, dubium est, quia ponit in anima species subsistere, vel ipsam perficere, quae tamen continentur in ea, scilicet anima, sicut in loco. Unde ait sic, ubi supra post principium capituli: Concedo formas rerum subsistere in anima, decorantes etnobilitantes eam, quarum quasi locus est anima mediante intellectu materiali.
Item, postea in eodem capitulo vult dicere quod non habens responsionein ordinatam statim eorum, quae praescivit, certus est se posse respondere ordinate, et hoc non est,: nisi quia habet notitiam terminorum, ex quibus potest formaliter responsionem ordinatam assignare. Unde ait sic : Cum aliquod dubium a te quaeritur de his, quae jam scisti, si tu haesitas respondere in ista hora, certus tamen es verissime te posse respondere postea, quamvis non sit apud te adhuc ordinata responsio aliquo modo, nec incipis praeordinare, in anima tua responsum, quod provenit ex illa certitudine sciendi, illud quod habes ante distinctionem et ordinationem ejus, etc.
Item, ubi prius cap. 5. circa medium, dicit quod cum imaginatio aliquam formam repraesentat intellectui, et intellectus excipit ex illa intentionem, si postea repraesenlaverit ei aliam formam ejusdem speciei, quae non est nisi numero alia, jam non excipiet intellectus ex ea aliquam aliam formam, praeter illam quam acceperat. Nullo igitur modo concedit speciem abstrahi intelligibiliter a specie intellectuali, et eam etiam manere post illam primam abstractionem ; propter hoc enim non potest abstrahi ab alio individuo ejusdem speciei occurrente.
Item, parte quarta, capitulo primo, vult quod intellectus habeat thesaurum specierum, unde dicit quod thesaurus intellectus est memoria quae retinet intentionem sive speciem. Potest igitur dictum Avicennae sic salvari, dicendo, quod ipse posuit duplicem conversionem, unam ad ista sensibilia, a quibus abstrahit species intelligibiles, quae manent post actum intelligendi actualem, quarum quaelibet licet sit singularis in comparatione ad animam, in qua est, tamen est universalis respectu singularium in repraesentando ; sicut dicit 5. Met. vel etiam 4. c. 6. Naturalium, quod intellectus maxime per species receptas a sensibus potest procedere ab ignotis nobis ad nota. Et ubi supra, capitulo quinto, vult quod ipsius intellectus est respectus ad thesauros specierum. Videtur igitur ponere species mansivas in intellectu per comparationem ad sensibilia a quibus abstrahitur ; et ideo non frustra unitur anima intellectiva corpori, sicut quidam dicunt, et arguunt contra Avicennam, cum decoretur speciebus subsistentibus in ea abstractis a sensibus.
Aliam vero conversionem ponit ipsius intellectus ad illam intelligentiam separatam, ad quam converso fluunt species intelligibiles in ipso intellectu, quas ponit non manere, nisi dum convertitur ad illam intelligentiam, quia secundum intentionem illius, illa intelligentia est naturaliter activa; et ideo ista intelligentia, quandocumque anima se convertit ad ipsam, ut possit species recipere, causat in intellectu necessitate naturali hujusmodi species,. quae non manent nisi ad praesentiam intelligentiae causantis, quae non causat, nisi dum anima se convertit ad ipsam, et ideo cum avertitur ab ipsa, et cessat actus intelligendi, desinunt esse hujusmodi species intelligibiles in intellectu. Et istum duplicem modum intelligendi ipsius intellectus ponunt etiam ipsi, qui multum nituntur improbare opinionem praedictam Avicennae. Ponunt enim quod intellectus conjunctus intelligit per conversionem ad inferiora et sensibilia, a quibus recipit species, sed intelligit per conversionem ad superiora, a quibus recipit species intelligibiles.