F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX SEGRETARIA BREVIUM 59
rum ordini, quem, Friderico Gulielmo III Rege Borussico auspice, earumdem dioecesium praesules anno 1829 promulgarunt, feriam quartam tertiae post Pascha hebdomadae tanquam festum diem pro solemnibus Deo supplicationibus ad uberes ex agris pro- ventus obtinendos inseruerint Huic autem feriae quartae dein- ceps solemniter celebrandae in singulis dioecesibus eisdem fe- stum aliquod addixere, nempe : L Pro Archidioecesi Coloniensi, Patrocinium S. Iosephi ; II. Pro dioecesi Trevirensi, festum Tu- nicae et Lanceae Domini Nostri Iesu Christi ; III. Pro dioecesi Monasteriensi, festum S. Ludgeri; IV. Pro dioecesi Paderbor- nensi, festum S. Liborii; V. Pro Archidioecesi Gnesnensi et Po- snaniensi, festum S- Adalberti; VI . Pro dioecesi Culmensi, fe- stum item S. Adalberti; VII . Pro dioecesi Wratislaviensi, Pa- trocinium S. Iosephi; VIII . Pro dioecesi denique Varmiensi, festum S. Adalberti. Verum cum in praesentia Serenissimus Imperator ac R e x Gulielmus II admodum cupiat ut dictus poe- nitentiae precumque dies « Buss-und Bettag » vulgo appellatus, qui in variis Regni partibus variis diebus hucusque celebrabatur, uno eodemque pro toto Regno die in posterum celebretur, nempe feria quarta hebdomadae anni ecclesiastici penultimae, neque graves officiant rationes, quin optatis huiusmodi obsecundemus, et in dioecesibus supradictis e feria quarta tertiae post Pascha hebdomadae, idem festum ad uberes ex agris obtinendos fru- ctus vel potius in gratiarum actionem pro fructibus iamiam per- ceptis, interposita Nostra auctoritate in quartam hebdomadae anni ecclesiastici penultimae feriam transferamus, imo perop- portuna Nobis eadem immutatio visa sit, hinc quae infra scripta sunt decernenda in posterum existimavimus. Nimirum votis Se- renissimi Imperatoris ac Regis Gulielmi II, qui in catholicos suae ditioni obnoxios et propensam gerit voluntatem et eorum utilitati sapienti consilio prospicit, quantum in Domino possumus, annuentes Apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, ac de certa scientia et matura deliberatione Nostris, omnibus rei mo- mentis attento ac sollicito studio perpensis cum Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus su- premae Inquisitioni praepositis, feriam quartam hebdomadae tertiae post Pascha, hucusque in archidioecesi tua Coloniensi et in aliis supramemoratis dioecesibus Treviren., Monasterien., Pa- derbornen., Gnesnen, et Posnanien., Culmen., "Wratislavien. ac Varmien. festive in foro celebratam, negotiis saecularibus per-