REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Tria hic resolvit Doctor : Primum, intellectionem, operatum esque alias esse de prima specie qualitatis, atque ita intellexisse Philosophum, ex ipsius probat doctrina. Secundum, dari scilicet ad intellectionem mutationem. Tertium, non produci per se intellectionem, quia secundum Philosophum totum est quod producitur potest tamen intellectio esse terminus mutationis. De his lato agit Doctor in locis citatis ad initium quaestionis.
Respondeo, tria sunt hic videnda: Primo, quae entitas sit intellectio. Secundo, si aliqua mutatio possit esse ad talem entitatem. Tertio, si talis entitas possit produci ? et hoc tertium sequitur ex secundo.
De primo patet per divisionem, quia non est substantia. Nulla enim operatio in creatura est ejus substantia, quia adest et abest manente substantia operantis, vel saltem potest sic adesse et abesse, nec est quantitas continua, quia haec non est nisi in corporalibus. Non est etiam discreta, quia haec non est nisi in pluribus, quae faciunt numerum ; nec est habitus, vel positio, nec quando, nec ubi, quia haec dicunt habitudines ad corpora, vel sunt passiones corporalium. Nec est relatio, nec actio, quia sola operatio est ultima perfectio naturae absolute operantis, ut patet ex 10. Ethicorum, c. 6. et 9. Metaphys. text. 11. Sed nulla relatio, nec actio, nec passio sola est ultima perfectio operantis, licet forte includat relationem ; non tamen sola relatio potest esse ultima perfectio operantis ; nec etiam actio potest esse ultima perfectio operantis, quia non est ipsius agentis, nisi ad terminum, unde agens non perficitur sua actione in se, sed respectu alterius. Nec etiam passio est ultima perfectio naturae absolute, quia est ad recipiendum aliud ; igitur nullum istorum est operatio.
Item, hic specialiter arguitur de relatione, quia secundum Augustinum 7. de Trinit. cap. primo : Omne quod relative dicitur, est aliquid excepta relatione ; sed intellectio et universaliter operatio, est ad aliquid ; et dicitur relative ad objectum, ut patet ex 5. Metaph. text. cap. 10. objectum enim est mensura operationis et scientiae. Unde si scientia dicatur ad aliquid; non minus operatio ad sciendum dicetur ad aliud, quia immediatius respicit objectum ; hoc non erit nisi ratione actus, quo mediante tanquam effectu priori causato ab objecto ipso, refertur ad idem objectum, quod est causa. Imo nec habitus respicit objectum nisi mediante actu ; igitur operatio erit aliquid absolutum praeter relationem, et per consequens non est sola relatio.
Item, specialiter arguitur de actione et passione, nam actio et passio sunt alicujus termini acceptibilis esse per eas, quia non est intelligibile quod sit calefactio, et quod nihil accipiat calorem per eam. Sed operationes sunt ultimi termini, quibus nihil accipitur ab aliquo ; objectum enim respectu cujus videntur terminari, non accipit esse per operationem, sed praesupponitur actioni.
Quamvis tamen operationes videantur respectu habituum esse causae, et ad illos qui per eas accipiunt esse, ideo aliqui voluerunt sic arguere : Illud est actio vel passio, quod est respectu termini acceptibilis per ipsum ; sed per operationes habitus accipit esse tanquam terminus illarum, quia generatur ex operationibus ; ergo videtur esse terminus operationis.
Respondeo, primo duco hoc ad oppositum sic : Operatio est formale principium generandi habitum, quia virtualiter habet perfectionem ejus, secundum aliquem gradum primo, et postea intendit ipsum, quia ex eodem generatur habitus, et intenditur ex secundo Ethicorum, cap. 10. Sed impossibile est actionem vel passionem esse formale principium agendi, quia non sunt formae activae ; igitur sequitur oppositum, quod est propositum.
Per hoc ad instantiam illam, quod impossibile est intelligere actionem, nisi terminus intelligatur ; et quod sit actio, et nihil agatur, includit contradictionem, concedo. Sed intellectio potest esse, et intelligi sine hoc quod habitus generetur vel augmentetur. Posito enim in operante habitu intensissimo ponitur operatio, et tamen non augmentatur habitus, nec generatur ; et hoc patet in beatis, ubi est operatio sine generatione habitus, aut augmentatione. Operatio igitur aliquando et non semper habet habitum, non pro termino ad quem terminetur, sicut actio, sed sicut ad terminum, qui sequitur ; sicut una forma absoluta sequitur aliam, et non sicut terminus sequitur actionem et productionem.
Sed contra hoc objicitur per Philosophum 10. Ethic. cap. 3. ubi vult quod non est negandum delectationem esse bonam, quia non est qualitas, quia operationes virtutum bonae sunt, nec tamen sunt qualitates ; unde ait ibidem sic cap. 3. Nec si non qualitatum est delectatio, propter haec nec bonorum, nec etiam virtutis operationes qualitates sunt, nec felicitas.
Respondeo uno modo secundum Commentatorem, quod ibi accipitur operatio pro motione operativa, qua elicit actum virtutis, non autem pro actu virtutis, qui elicitur et terminat operationem, quae est actio de genere Actionis. Unde dicit Commentator ibidem : Operationes qualitates non sunt, siquidem operatio motio est operativa; motio autem non est qualitas.
Sic igitur potest dici, quod ibi accipitur operatio pro actione, qua elicit actum virtuosum, qui tamen actus qualitas est, et illa actio, qua elicit actum virtutis, bona est ; igitur nihil prohibet operationem esse bonam, licet non sit qualitas.
Aliter potest dici, quod Philosophus non intendit ibi negare delectationem esse qualitatem, quia probat postea quod delectatio non est motio, quia proprium est motioni velocitas et tarditas ; delectationi autem neutrum convenit secundum se, transponere enim convenit aliquid in delectationem velociter vel tarde ; delectari autem non est velociter nec tarde, neque operari secundum ipsam est velociter aut tarde. Non igitur delectatio est motio, sive ipsa passio de genere Passionis, sed est terminus motionis, quae est quaedam qualitas. Non igitur Philosophus asserit antecedens, sed negat consequentiam, quia non sequitur, si delectatio non est qualitas, quod non sit bona.
Ulterius autem, quando hic Philosophus probat de operatione virtutis, quam dicit non esse qualitatem, dico quod intendit negare operationem virtutis esse qualitatem absolute ; sed in comparatione ad delectationem, quia operatio non est magis qualitas quam delectatio. Nam duae sunt conditiones actionisI de genere Arliunis, una quod cito transit, alia quod tendat in objectum ; utramque conditionem habet operatio, sed delectatio non nisi unam, quia non respicit objectum sicut operatio. Et ideo operatio magis convenit cum actione quam cum delectatione, et secundum hoc minus videtur esse qualitas permanens quam delectatio.
Est igitur probatio Philosophi vera isto modo, quia operatio virtutis minus est qualitas permanens quam delectatio, et tamen est bona ; ergo non sequitur, si delectatio non sit qualitas, quod non sit bona.
Commentator etiam supra secundum Ethic. comment. 4. Operationes sub qualitate continentur: unde ait sic : Nec enim passiones, nec operationes quantitatis sunt qualitates ; quaedam enim passiones aut operationes sub qualitate utique erunt.
Restat igitur quod operationes sint qualitates, non de secunda specie, quia non sunt naturalis potentia vel impotentia ; nec de tertia specie, quia qualitates illae non conveniunt nisi corporalibus, ut passio, vel passibilis qualitas ; nec de quarta specie, ut patet. Oportet igitur quod sint de prima specie Qualitatis, et universaliter omnis perfectio naturae spiritualis, si non est substantia ejus, sive sit in fieri, sive permanens, est in prima specie Qualitatis.
Quantum ad secundum articulum, dico quod potest esse mutatio ad formam illam, quae est operatio, quia ex Philosopho 6. Physicorum text. 32. quod se habet aliter nunc quam prius, mutatur per se ad illud, ad quod se habet nunc aliter quam prius. Sed intellectus per actum intelligendi, et voluntas per actum volendi per se habet se aliter nunc quam prius, , quando non fuerunt sub istis operationibus ; igitur intellectus mutatur ad actum intelligendi, et voluntas ad actum volendi, et per consequens est mutatio per se ad hujusmodi operationes.
Quantum ad tertium articulum, an scilicet operatio sit per se talis entitas, quae possit esse per se terminus productionis, respondeo quod Philosophus 7. Metaphys. text. comment. 22. et 27. ex intentione probat quod totum compositum producitur et generatur, non solum in genere Substantiae, sed etiam in aliis generibus, et ratio sua communis est ad omne quod generatur, cujuscumque generis fuerit, quia quod generatur fit ex aliquo sui, quod praeexistit. Forma non habet aliquid sui quod praeexistat, ex quo possit fieri, quia illud est materia ; ideo nulla forma, nec substantialis, nec accidentalis, et per consequens nec operatio, potest esse primus terminus productionis aut generationis.
Sed propter dictum Philosophi dicentis totum compositum per se generari, tam in generatione substantiarum quam accidentium, dixerunt quidam quod formae aliorum generum a substantia habent proprias potentias in suis generibus, et sic compositum in genere accidentis per se fit ex potentia sui illius generis praeexistente, et quod generatur ibi ens per accidens ; sic autem non est in generatione substantiali.
Sed hoc non est verum, nec secundum intentionem Philosophi ; dicit enim Philosophus 7. Metaph. text. cap. 12. quod accidentia non habent materiam ex qua fiant, sed solum in qua sunt.
Item, Philosophus 7. Metaph. c. ii. explicans de composito quod generatur generatione accidentali, dicit lignum album generatur, et non album tantum.
Item, ex 12. Metaph. cap. 4. exemplificans de tribus principiis, scilicet potentiali, privatione, formali, generis accidentis, ponit aerem, tenebram et lucem. Aer au?n non est potentia intrinseca de genere accidentis, et tamen Philosophus ponit illam pro principio potentiali ; non igitur generatio accidentalis habet potentiale de genere accidentis per se ex quo generetur.
Item, omne quod generatur, generatur ex aliquo sui quod praeexistit ; tale autem potentiale de genere accidentis non praeexistit generationi accidentali, nisi ponas illud potentiale manere idem sub duabus formis contrariis, quod est inconveniens.
Sequitur ergo quod solum compositum, quod est ens per accidens, generetur generatione accidentali, et per consequens intellectus noscens, vel Socrates noscens generatur, et producitur ista productione accidentali, ita quod primus terminus illius productionis est hoc compositum, vel subjectum noscens. Si tamen loquamur de formali termino productionis, sic notitia, sive intellectio, producitur, sicut forma substantialis, quae est terminus formalis generationis, aliquo modo generatur. Unde sicut quod est primo generans est compositum existens per se et primo ; forma autem generantis non existit per se et primo, nec per se primo generat, sed est formale principium generandi; sic compositum primo generatur, et non forma, sed est formalis terminus generationis, et non terminus primus.
Sed contra praedicta arguitur : Quoniam cum productio terminetur ad ens, quod per se non est cus, non est per se terminus productiouio, ed lotum compositum ex subjecto et accidente, ut intellecturi noscens, non est per se ens, sed ens per accidens ; igitur nec totum tale per se producitur ; erit igitur compositum per se de genere accidentis.
Item secundo sic : Mutatio accidentalis est per se in aliquo genere, non in genere subjecti, quod est substantia ; igitur est in genere termini formalis, scilicet formae accidentalis ; igitur illa est per se terminus mutationis ; igitur et productionis, nam quod est per se terminus mutationis, est per se terminus productionis.
Ad primum istorum dicendum est, quod unumquodque quod est secundum quid aliquid, simpliciter est illud secundum quid, sicut homo C mortuus simpliciter est homo secundum quid. In generationibus vero accidentium est generatio secundum quid, et per consequens, quod generatur tali generatione, simpliciter est ens secundum quid, et non simpliciter, ut patet ex 5. Physicorum text. 7. ideo generatio formae accidentalis simpliciter est generatio secundum quid, et ex hoc sequitur quod primum generabile hujusmodi generatione, non est ens simpliciter.
Per hoc patet ad formam illius argumenti, quod totum tale, quod est ens per accidens, non per se producitur, quia non est per se ens, et ideo ejus non est productio per se ; tamen ista generatione per se producitur tale compositum secundum quid, sicut compositum, quod est ens unum, producitur productione per se simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod illa mutatio est per se -in uno genere, ut in genere formae accidentalis, et concedo quod per se terminus illius mutationis sit forma. Sed ex hoc non sequitur quod sit per se terminus productionis, quia mutatio est per se actus mutabilis ; et ideo mutatio per se terminatur ad illud, secundum quod mutabile mutatur, et haec est forma ; sed quia terminus productionis accipit esse, ideo productio non terminatur per se, nisi ad ens per se tale et unum. Propter quod non sequitur, est per se terminus mutationis ; igitur est per se terminus productionis. Hoc apparebit magis distinct. 5. ubi ponetur differentia inter mutationem et productionem, et quomodo in divinis per se est productio, licet non mutatio.
Ex praediclis sequitur corollarium de his quae dicuntur de actibus essentialibus et notionalibus, quod scilicet essentiales non sunt actus productivi, nec principia formalia producendi, ut intelligere etvelle ; et ideo per hujusmodi actus non producuntur personae in divinis, sed per actus notionales, qui sunt dicere et spirare, quae se habent in divinis, sicut elicere in nobis ; unde intelligere et velle tantum sunt actus operativi.
Ad primam rationem dicendum, quod minor est falsa, ut praeostensum est. Propter solutiones tamen probationum, sciendum est quod tres sunt proprietates, sive conditiones actionis de genere Actionis. Una est, quod ipsa est in fieri semper. Alia conditio est, quod ipsa semper habet aliquid pro termino, circa quod est ut subjectum, vel objectum. Tertia conditio est, quod habet terminum, ad quem ipsa est, quia forma, quae accipit esse per eam, est ad quam terminatur. In prima conditione convenit forma aliqua absoluta cum actione de genere Actionis, ut lux, quae tantum habet esse in fieri ad praesentiam corporis luminosi etsic dicit ; Augustinus citatus quod aer fit lucidus, et non est factus ; differt tamen ab ea in secunda et in tertia conditione, quia lux non habet terminum ut objectum circa quod est, nec terminum ad quem est, sicut actio de genere Actionis. In secunda autem et prima conditione convenit operatio cum actione de genere Actionis, quia tam intelligere quam velle habent esse in fieri, et sunt circa aliquod objectum, ut quasi circa terminum ; sed differt ab actione de genere Actionis in tertia conditione, quia operatio non habet terminum ad quem est, et ad quem terminatur, ut via ad terminum, quemadmodum actio de genere Actionis; terminatur tamen improprie ad terminum actus ipsius. Habitus enim, qui sequitur operationem, non sequitur ut terminus ad quem terminetur operatio, quia operatio est forma absoluta in se prius terminata, ut praeostensum est, sed sequitur habitus operationem, sicut forma sequitur formam, ut calor sequitur lucem calefactivam.
Dicendum est igitur ad probationem primam illius minoris, quod non omnis actus secundus est actio de genere Actionis, nec etiam passio de genere Passionis, cujusmodi sunt actus, qui sunt perfectiones agentis, ut operationes intelligere et velle ; eo enim ipso quod sunt ultimatae perfectiones agentis, sunt actus non primi, sed secundi ; et eo ipso quod producuntur, non sunt actiones de genere Actionis, sed termini actionum praecedentium.
Ad aliud cum dicitur quod nihil est in fieri, nisi actio vel passio, dicendum quod hoc falsum est ; non enim hoc facit aliquid esse actionem, quod est esse in fieri, ut patet de luce, et forte omnis creatura respectu primi agentis est in fieri, sed de hoc alias in principio secundi .
Quando dicitur quod quodlibet aliud ens ab actione est permanens, vel si operatio non sit actio, nec passio, saltem non videtur subterfugegere, quin reducatur ad actionem vel passionem, quia non est permanens, sicut alia entia ab actione et passione. Dicendum quod non omne aliud ens ab actione et passione habet esse mansivum, nec est quaerenda causa aliqua, quare haec entia sunt mansiva, et illa successiva, quia hoc convenit eis secundum suas naturas, et essentias ; quod enim linea sit permanens, et tempus sit successivum, hujus non est alia causa, nisi quia linea est linea, et tempus est tempus ; sicut enim esse immediate consequitur essentiam, ita modus essendi talis vel talis immediate sequitur talem vel talem essentiam; unde non oportet, quod omnis qualitas sit mansiva.
Ad tertiam probationem, quando dicitur, actio dicitur de actione manente et transeunte, dicendum est quod haec divisio est uno modo aequivoci in aequivocatata, sive vocis in significationes ; et alio modo superioris in inferiora. Nam si intelligatur per actionem immanentem operatio, sic est qualitas, et ultima perfectio, sive finis operantis ; actio vero transiens dicitur de genere Actionis, tunc est divisio aequivoci; si autem intelligatur per actionem immanentem actio, quae terminatuf ad aliquem terminum,sic actio immanens est actio de genere Actionis, quae terminatur ad operationem, sicut elicere, dicere, et spirare, et sic est divisio superioris in inferiora.
Ad probationem quartam, dicendum quod Augustinus non negat aerem factum lucidum propter hoc, quod non sit factus lucidus ab aliquo agente, sed quia lux habet esse in continua influentia suae causae, et in continua dependentia.
Ad secundum principale, patet responsio per praedicta, quod forma non generatur, nec producitur per se et primo, nisi sicut formalis terminus productionis, non sicut primum productum,