F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX I. 65
Litt. encycl. S. C. S. Officii 16 Septembr. 1864 (ad Episcopos Angliae). De iis qui
nomen dederunt societati ad procurandam christianitatis unitatem institutae.
Apostolicae Sedi nuntiatum es t , catholicos nonnullos et ecclesia-
sticos quoque viros societati ad procurandam, ut aiunt, christianitatis
unitatem Londini anno 1857 erectae nomen dedisse , et iam plures
evulgatos esse ephemeridum articulos, qui catholicorum huic societati
prudentium nomine inscribuntur, vel ab ecclesiasticis viris eandem
societatem commendantibus exarati perhibentur. Et sane quaenam sit
huius societatis indoles vel quo ea spectet , nedum ex articulis ephe-
meridis cui titulus The union review, sed ex ipso folio quo socii invi-
tantur et adscribuntur facile intelligitur. A protestantibus quippe effor-
mata et directa, eo excitata est spiritu, quem expresse profitetur, tres
videlicet christianas communiones romano-catholicam, graeco-schisma-
ticam et anglicanam, quamvis invicem separatas ac divisas, aequo tamen
iure catholicum nomen sibi vindicare. Aditus igitur in illam patet
omnibus ubique locorum degentibus tum catholicis, tum graeco-schis-
maticis, tum anglicanis, ea tamen lege ut nemini liceat de variis doctri-
nae capitibus in quibus dissentiunt quaestionem movere, et singulis fas
sit propriae religiosae confessionis placita tranquillo animo sectari. Sociis
vero omnibus preces ipsa recitandas, et sacerdotibus sacrificia celebranda
indicit iuxta suam intentionem ; ut nempe tres memoratae christianae
communiones, utpote quae, prout supponitur, Ecclesiam catholicam
omnes simul iam constituunt, ad unum corpus efformandum tandem
aliquando coeant.
Suprema S. O. Congregatio, ad cuius examen hoc negotium de
more delatum est, re mature perpensa, necessarium iudicavit sedulam
ponendam esse operam, ut edoceantur fideles ne haereticorum ductu
hanc cum iisdem haereticis et schismaticis societatem ineant. Non du-
bitant profecto Emi Patres Cardinales praepositi Sacrae Inquisitioni, quin
istius regionis Episcopi pro ea , qua eminent charitate et doctrina,
omnem iam adhibeant diligentiam ad vitia demonstranda, quibus ista
societas scatet , et ad propulsanda quae secum affert pericula: nihilo-
minus muneri suo deesse viderentur, si pastoralem eorumdem Episco-
porum zelum in re adeo gravi vehementius non inflammarent: eo enim
periculosior est haec novitas, quo ad speciem pia , et de christianae
societatis unitate admodum sollicita videtur.
Fundamentum cui ipsa innititur huiusmodi est, quod divinam E c -
clesiae constitutionem susque deque vertit. Tota enim in eo est ut
supponat veram Iesu Christi Ecclesiam constare partim ex Romana E c -
Acta, Tom. XXVII. fase. C C C XIV. 5