F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
66 APPENDIX I.
desia per universum orbem diffusa ei propagata, partim vero ex schis-
mate photiano, et ex anglicana haeresi, quibus aeque ac Ecclesiae ro-
manae unus sit Dominus, una fides et unum baptisma. Ad removendas
vero dissensiones, quibus hae tres christianae communiones cum gravi
scandalo, et cum veritatis et caritatis dispendio divexantur, preces et
sacrificia indicit, ut a Deo gratia unitatis impetrelur. Nihil certe viro
catholico potius esse debet, quam ut inter christianos schismata et dis-
sensiones a radice evellantur, et christiani omnes sint solliciti servare
unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. 4 ) . Quapropter Ecclesia catholica preces Deo O. M. fundit, et Christifideles ad orandum exci-
tat, ut ad veram iidem convertantur, et in gratiam cum Sancta Romana
Ecclesia, extra quam non est salus, eiuratis erroribus restituantur qui-
cumque omnes ab eadem Ecclesia recesserunt: immo ut omnes ad
agnitionem veritatis, Deo bene iuvante, perveniant. At quod Christifi-
deles et ecclesiastici viri, haereticorum ductu, et quod peius est, iuxta
intentionem haeresi quam maxime pollutam et infectam, pro christiana
unitate orent , tolerari nullo modo potest. Vera Iesu Christi Ecclesia
quadruplici nota, quam in symbolo credendam asserimu3, auctoritate
divina constituitur et dignoscitur: et quaelibet ex hisce notis ita cum
aliis cohaeret, ut ab iis nequeat seiungi; hinc fit, ut quae vere est et
dicitur catholica , unitatis simul, sanctitatis et apostolicae successionis
praerogativa debeat effulgere. Ecclesia igitur catholica una est unitate
conspicua perfectaque orbis terrae et omnium gentium, ea profecto
unitate, cuius principium radix et origo indefectibilis est beati Petri
Apostolorum Principis, eiusque in Cathedra Romana Successorum su-
prema auctoritas et potior p r inc ipa les . Nec alia est Ecclesia catholica
nisi quae super unum Petrum aedificata in unum connexum corpus
atque compactum unitate fidei et caritatis assurgit : quod beatus Cy-
prianus in ep. 45 sincere professus est, dum Cornelium Papam in hunc
modum alloquebatur : ut Te collegae nostri et communionem tuam, idest catholicae Ecclesiae unitatem pariter et caritatem probarenl firmiter ac tenerent. Et id ipsum quoque Hormisdas Pontifex ab Episcopis aca-
cianum schisma eiurantibus assertum voluit in formula totius christianae
antiquitatis suffragio comprobata, ubi sequestrati a communione Ecclesiae
catholicae ii dicuntur, qui sunt non consentientes in omnibus Sedi Apo- stolicae. Et tantum abest quin communiones a Romana Sede separatae
iure suo catholicae nominari et haberi possint, ut potius ex hac ipsa
separatione et discordia dignoscatur quaenam societates et quinam chri-
stiani nec veram fidem teneant nec veram Christi doctrinam; quem-
admodum iam inde a secundo Ecclesiae saeculo luculentissime demon-