F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
68 APPENDIX I.
quotidie intersunt; communiter quoque omnes orabant, sed ego prae-
disposui, ut separatim catholicae puellae orent lingua polonica, schisma-
ticae vero gallica. Iuxta petitionem parentum schismaticorum aliae pue l -
lae, sub inspectione personae fide dignae, semel vel bis in anno ad
ecclesiam schismaticam ducuntur, ut Sacramenta secundum suam con-
fessionem percipiant, aliae vero ab iisdem percipiendis abstinent. Haec
praxis in instituto Sororum SS . Cordis non fuit quidem ab Ordinariis
loci approbata, quia Religiosae nunquam Ordinariatui officiosam de ea
extabuerunt relationem; sed tamen privatim ad Ordinariorum loci no-
titiam pervenit, qui eam tolerarunt etc.
R. Tolerari posse ut puellae schismaticae in collegium admittantur
quod Leopoli Sorores a SSmo Corde D. N. I. C. nuncupatae dirigunt,
dummodo bonam praeseferant indolem, iuxta exposita instituantur, nec
tamen obligentur ad assistendum Missae Sacrificio aliisque functionibus
ecclesiasticis, verum id earum arbitrio relinquatur, vetito quidem ne
unquam disputationes cum puellis catholicis habeant de rebus ad reli-
gionem spectantibus; ne templum adeant schismaticum a ministris schis-
maticis sacramenta recepturae: quod si in aliquo casu id impediri nullo
modo possit, Sorores passive se habeant; et pariter vetito, ne puellae
ab amicis et coniunctis, exceptis parentibus et tutoribus, absque licentia
Ordinarii visitentur; de quibus omnibus clare et explicite instructi fiant
et in iis consentiant parentes vel tutores earumdem puellarum antequam
ipsae ad Collegium admittantur. Idque scribatur R. P. D. Archiepiscopo
Leopoliensi Latinorum cum advertentia ut curet omnium horum e x e -
cutionem, et bonum spirituale puellarum quoad fieri poterit etiam post
egressum e Collegio; et instruantur Sorores quod si aliqua ad fidem catholicam converti petat, res ad ipsum Archiepiscopum erit deferenda^ qui iuxta casus adiuncta prudenter providebit, et sedulo caveat, ne ex admissione schismaticarum ullum ne minimum quidem perversionis vel
indifferentismi periculum puellis catholicis subsit.
Litt. Emi. Secr. S. C. S. Officii, 8 Nov. 1865 (ad quosdam puseistas angiicos).
Quod vos litteris datis, corde sincero et voce non ficta hoc tantum optare profiteamini, ut secundum Domini Iesu Christi verba unum ovile
fiat, et unus pastor, id spem affert huic S. Congregationi iucundissimum^
vos tandem divina eiusdem Iesu Christi gratia ad veram unitatem esse
perventuros. Cavendum tamen vobis est, ne ipsam quaerentes deflectatis
a via. Id porro Sacra Congregatio vobis contigisse vehementer dolet
existimantibus, ad veram Iesu Christi Ecclesiam per t inere , tamquam