F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX I. 69
partes, christianos illos coetus, qui sacerdotii et catholici nominis he-
reditatem habere se iactant, licet sint ab Apostolica Petri Sede divisi
ac separati. Qua opinione nihil es t , quod magis a genuina catholicae
Ecclesiae notione abhorreat. Catholica enim Ecclesia , ut in meis ad
Episcopos Angliae litteris monetur , ea est quae super unum Petrum
aedificata in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei
caritatis assurgit (1) . Equidem hanc fidei et caritatis seu communionis
unitatem ex irreformabili Christi institutione , non modo praecipuam
esse ac fundamentalem verae Ecclesiae proprietatem, sed certissimam
quoque semperque visibilem notam, qua ipsa Ecclesia ab omnibus sectis
tuto ac facile distinguatur, evidentissime vobis, si rem sedulo inspicere
pacatoque animo considerare volueritis demonstrabunt tum Sacrarum
Scripturarum diserta testimonia insignesque metaphorae, parabolae et
imagines, quibus delineatur ac veluti repraesentatur Ecclesia, tum prae-
clarissima sanctorum Patrum antiquissimarumque synodorum documenta,
tum constans agendi ratio, quam Ecclesia a suis usque primordiis sequi
consuevit adversus cuiusque generis haereticos et schismaticus, tametsi
ex iis complures sacerdotii et catholici nominis hereditatem sibi arro-
garent. Quemadmodum igitur Ecclesia Christi propter summam, quam
per omnes gentes et in omne tempus diffusam firmissime retinet, fidei
-communionisque unitatem catholica est et dicitur, ita propter unitatem
eamdem sancta et apostolica praedicatur; et quemadmodum absque tali
unitate desineret et iure et facto esse catholica, ita sanctitatis etiam et
apostolicae successionis insignibus continuo privaretur.
At Christi Ecclesia suam unitatem nunquam amisit, nunquam ne
brevissimo quidem temporis intervallo amittel; quippe quae perenniter,
iuxta divina oracula, duratura sit. Quomodo vero Ecclesia perenniter
duratura credatur, si in essentialem eius statum aetas aetati succedens
non secus atque fit in mundanarum rerum mulabilitate, novam indu-
ceret speciem et formam, et ipsa adeo Ecclesia ab illa fidei et commu-
nionis unitate desciscere aliquando posset, qua et a Iesu Christo fundata
•est, et ab Apostolis deinde propagata ? Ideo enim, ait s. Ambrosius,
regnum Ecclesiae manebit in aeternum, quia individua fides, corpus est
unum (2). Quod si Ecclesia Christi indefectibilis prorsus es t , sponte
sequitur, eam infallibilem quoque dici et credi debere in evangelica
doctrina tradenda; quam infallibilitatis praerogativam Christum Domi-
num Ecclesiae suae, cuius ipse est caput, sponsus et lapis angularis,
mirabili munere contulisse , inconcussum est catholicae fidei dogma.
(1) S. Ambros. de offic, ministr. lib. III, c. 3, num. 19. <2) In Luc. lib. VII, n. 91.