REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit hanc esse falsam, essentia generat, quia quando subjectum est ultimate abstractum, et praedicatum non potest praedicari nisi formaliter, propositio non est vera, nisi in primo modo dicendi per se, essentia est talo abstractum, et generat tale praedicatum, etc. De hac regula Doctoris, Tartarei. Leuchet. Mayronis, Bargius, Vorillon hic, et alii Scotislue varias ponunt limilaiiones et explicationes. Bargius refert et rejicit multas ex his, docetque has esse in rigore falsas : essentia est una bona, amata, etc. qua ultimate abstractum secundum Dogicos includit hoc syncategorema per se, quod concedit Occham, et alii Logici communiter, quos vide si Iubet. Subtilem doctrinam tradit inter solvenda argumenta, de quibus latius in Oxonicn. hic q. 1. a n. 8.
Ideo dico ad quaestionem, quod essentia non generat, nec generatur. Primum patet, quia quando subjectum est abstractum ultimata abstractione, et praedicatum non potest praedicari, nisi formaliter de subjecto, propositio talis nunquam est vera, nisi sit per se primo modo; sed essentia est abstracta ultimata abstractione, et hoc, praedicatum generat, non potest praedicari, etc. Major patet, quia multae sunt abstractiones, quaedam accidentis a subjecto, quaedam communis a supposito. Etiam respectiva abstrahuntur a fundamento, a subjecto, et a re alia, et ultimo quidditas a supposito, ita quod ultima abstractio est, quando consideratur quidditas formaliter absque omni eo quod non est inclusum in ea formaliter. Sic essentia est abstracta, et regula est in divinis, quod adjectivum nunquam praedicatur, nisi formaliter, quia ex ratione formali significat naturam adjacentem, et quanto magis est adjectivum, tanto magis adjacet ex sua ratione form ali, et nullum verbum, nullum participium potest praedicari in divinis, nisi praedicatione formali. Ex his patet major et minor.
Ad primum principale, cum dicitur, idem dicitur, cum dicitur verbum et sapientia nata, Magister respondet quod intelligitur,Filius est essentia, hoc est illud, pro quo supponit esse essentia, quia sapientia stat ibi pro hypostasi,per Magistrum.
Dices, qualiter ergo non potest essentia supponere pro hypostasi, prout sapientia ? Dico quod quia sapientia non abstrahitur a principio operativo, sed essentia.
Ad dictum Richardi, quod si loquatur contra Magistrum Sententiarum, dico quod ipse Magister habet pro se auctoritatem Ecclesiae, quae est maxima, ideo potest dicere quod substantia generat substantiam, et non essentia essentiam. Si loquatur Richardus contra alium, qui utitur nomine sapientiae, sicut Graeci male loquuntur de ea, tunc habebit multas auctoritates contra se, et paucas pro se.
Ad aliud, non sequitur: Pater generat, igitur essentia, quia substantiva possunt praedicari per identitatem, sed adjectiva non nisi per formalitatem. Et cum dicitur, de quo praedicatur subjectum, et passio, verum est ubi passio potest habere eumdem modum praedicandi. Si vero subjectum potest praedicari identice, et passio tantum formaliter, non oportet, et sic est hic.
Ad aliud dicit unus Doclor Essentia est pater filii, etc. Primo recitando opinionem Fratris Alexandri distinguentis ex eo quod pater accipi potest substantive, et sic est vera, vel adjective, et sic est falsa.
Similiter recitat opinionem Praepositivi ponentis propter duas rationes, quod est simpliciter vera. Ultimo dicit ipsemet quod est simpliciter falsa, quia nomina imposita a potentia activa vel passiva, maxime significant adjacentiam, et quanto magis a potentia activa, tanto magis adjacentiam, quia verbum infinitum propter infinitatem, et ejus indeterminationem minus adjacet, quam alia verba. Et nomen neutrius generis minus adjacet, quam masculini vel faeminini, et ideo potest esse neutrius generis substantivat. Et dicit quod sic debet converti: Pater filii est essentia;ergo aliquid, quod est essentia, est pater filii ; et non in istam : Essentia est pater filii. Et haec est potissima ratio Praepositivi.
Ad secundam rationem Praepositivi respondet, cum quaerit: Essentia est pater, aut alicujus, aut nullius, etc. Dicit quod non sequitur, sed est figura dictionis, sed dandum est non alicujus.
Contra illud: Aut pater habet conceptum ad se, aut ad alterum? Non ad se, quia ut sic, non concipitur ut pater ; ergo necesse est quod conceptus ejus sit ad alterum.
Confirmatur, impossibile est patrem magis indeterminate concipi quam paternitatem ; sed conceptus paternitatis est ad alterum, etc. Vel illud, quod dicit de conversione, non valet, quia dicit quod propter expressionem filii non potest pater supponere, nisi adjective in praedicato, cum dicitur essentia est pater filii: igitur nec sic dicitur filii est essentia ex parte subjecti ; igitur ista est neganda tanquam incongrua. Ideo dico, sicut dixit Alexander, quod conversio mutua tenet in relativis, de quibus relationes dicuntur formaliter, sicut de Socrate et Platone. Sed quando relationes tantum dicuntur de relativis identice, non tenet consequentia, quia quando relativa nata sunt construi cum correlativis in determinato casu, totum quod construitur ibi, denotatur correlativum, ita quod totum denotatur esse correlativum, ideo ponatur tam in antecedente quam in consequente, et tunc talis conversio non tenet in talibus. Ad aliud principale : Quidquid
praedicatur de aliquo potest supponere pro eo. Verum est si praedicatum per se formaliter, sed non oportet, si praedicetur tantum identice, ideo hic nulla conclusio sequitur ex talibus praemissis ; non enim sequitur ubi praedicatio est idenlica, quia la-Iis non permittitur in talibus terminis, neque ubi est praedicatio formalis, quia talis non fuit in praemissis.
Ad aliud, quod genitum in quantum genitum, est aliquid, verum est, accipiendo aliquid communiter, ut distinguitur contra nihil. Sed si capiatur stricte, ut est ad se, non oportet.
Secundum principale patet, scilicet quod essentia non sit genita vel producta ; in producto enim oportet distinguere terminum primum et terminum formalem. Terminus primus est totum compositum ex 7. Metaphys, text. Comment. 26. sed terminus formalis est forma tantum 2. Physic. cap. 6. et uterque per se est terminus generationis, quae est via in naturam, et. forma et finis generationis coincidunt. In producente autem est distinguere rationem producendi, et ipsum per se producens ; ratio producendi est forma tantum, ratio producentis respiciendo ipsum producens est totum. Si igitur arguitur, essentia est communicata, igitur producta, dico quod non sequitur, quia productum dicit terminum primum compositum ex relatione et essentia. Sicut ibi est compositio, quantum ad modum concipiendi nostrum ; sed communicatum dicit terminum formalem tantum, ideo essentia potest communicari, non autem produci, unde produci dicit relationem realem, sed communicari relationem rationis.