F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
72 APPENDIX I.
(1) L ib . ITI. c o n t r a h a e r e s , cap. 3. n. 3 . ex vet . i n t e r p r .
(2) S. Aug. de Symb. ad cateen , cap. VI.
(3) S. Aug. de v e r a Rel ig . ea#. V I I .
(4) S. Aug. c o n t r . epist , fundam, cap. IV. n. 5.
<5) S. Aug. ep. 141. a l . 152, n. 5.
Et merito quidem ; in Romanorum enim Pontificum ordinatione et suc-
cessione, uti denunciai aperte omnibus s. Irenaeus, ea quae est ab Apo-
stolis in Ecclesia traditio et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos;
et est plenissima haec ostensio, unam et eamdem vivificatricem fidem
esse quae in Ecclesia ab Apostolis usque nunc sit conservata et tradita
in veritate ( 1 ) .
Itaque si proprium est ac perpetuum verae Christi Ecclesiae insi-
gne, ut summa fidei caritatisque socialis unitate contineatur, efflorescat
ac veluti civitas supra montem posita omnibus hominibus omni tempore
patefiat; et s i , alia ex parte, eiusdem unitatis originem, centrum ac
vinculum Christus esse voluit Apostolicam Petri Sedem, consequens fit,
coetus prorsus omnes ab externa visibiIique communione et obedientia
Romani Pontificis separatos, esse non posse Ecclesiam Christi, neque ad
Ecclesiam Christi quomodolibet pertinere, ad illam scilicet Ecclesiam,
quae in symbolo post Trinitatis commendationem credenda proponitur,
Ecclesia sancta, Ecclesia una, Ecclesia vera, Ecclesia catholica (2 ) ; quae
catholica nominatur non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimi-
cis ( 3 ) , sicque ipsum catholicae nomen sola obtinuit, ut cum omnes
haeretici se catholicos dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui, ubi
ad catholicam conveniatur, nullus haereticorum vel basilicam suam vel
domum audeat ostendere (4) ; per quam Christus veluti per corpus sibi
penitissime coniunctum beneficia redemptionis impertit, et a qua quisque
fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo
scelere quod a Christi unitate disiunctim est , non habebit vitam, sed
ira Dei manet super eum ( 5 ) : eiusmodi proinde coetibus catholicum
nomen tum iure minime competere, tum facto attribuì nullatenus posse
citra manifestam haeresim. Inde autem perspicietis, honorabiles ac di-
lectissimi Domini, quare sacra haec Congregatio tanta sollicitudine ca-
verit, ne Christifideles societati a vobis recens institutae ad promoven-
dam, ut dicitis, christianitatis unitatem cooptari paterentur aut quoquo-
modo faverent. Perspicietis etiam in irritum necessario cadere quam-
cumque conciliandae concordiae molitionem , nisi ad ea principia exi-
gatur, quibus Ecclesia et ab initio est a Christo stabilita et deinceps
omni consequenti aetate per Apostolos eorumque successores una ea-
demque in universum orbem propagata; quaeque in celebèrrima Hor-