REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Refutat dictam sententiam Henrici et Goffredi di multis modis ;tum quia essentia est terminus formalis generationis, quod late prohat ;ergo non quasi materia, quia haec supponitur termino ;tum Filius haberet essentiam prius, quam generatione acciperet ;tum esset Filius simul origine cum Patre, quia quasi materia est simul cum originante. Deinde activum prius respicit passivum quam terminum ;at memoria foecunda non prius respicit realiter essentiam quam Filium. Demum ex Augustino.
Contra ista arguitur multipliciter, et probatur quod in divinis non sit materia, nec quasi materia. Primo sic : Essentia divina est formalis terminus generationis Filii ;igitur non est materia, nec quasi materia, de qua producitur Filius. Antecedens probatur per quinque argumenta, i uno modo sic : Nulla entitas simplex habetur per productionem, nisi sit terminus formalis illius productionis, aut contenta in termino formali, sed essentia, si non sit terminus formalis, non est contenta in termino formali, quia relatio non continet per identitatem essentiam, quia non est formaliter infinita ;essentia vero divina est formaliter infinita ;igitur cum essentia non possit contineri in relatione, ut in termino formali, sequitur quod ipsa sit formalis terminus.
Item secundo sic, 2. Physicorum, cap. 6. dicit Philosophus quod generatio dicitur natura, quia est via in naturam ;ergo natura est formalis terminus generationis, et non proprietas individualis individuans naturam, cum natura non sit primus terminus generationis, sed compositum ;igitur multo magis in divinis essentia erit formalis terminus productionis, sive generationis, et non relatio.
Item tertio sic : Mutatio et omnis per se productio ponitur in genere termini ad quem, et maxime in genere termini formalis ;ergo in divinis non esset generatio, sed adaliquatio, si relatio esset formalis terminus productionis divinae. Consequentia probatur tripliciter, uno modo sic : Eadem persona non potest habere essentiam illis duobus modis, scilicet ut principium potentiale et materiale, vel quasi materiale, et ut terminum formalem ; igitur si sit terminus formalis productionis, non poterit esse quasi principium materiale. Antecedens probatur sic : Quoniam si aliqua persona haberet essentiam illis duobus modis, prius haberet eam, quam haberet eam, quoniam productum ex principio materiali vel ex quasi principio materiali prius intelligitur habere principium materiale quam terminum formalem, qui dat esse principio materiali, et qui recipitur in principio materiali ;igitur si esset principium materiale productionis, et terminus formalis, idem haberetur ante se ipsum ;unde sequeretur quod persona duplici modo habendo essentiam bis esset Deus, quia quoties haberet essentiam, toties esset Deus.
Item, consequentia illa secundo probatur sic : Communicatio principii materialis, sive quasi materialis, praeintelligitur productioni termini formalis ;ergo si essentia sit communicata in divinis per modum principii materialis ipsi Filio, prius intelligitur communicata quam Filius producitur, sicut materia generationis praeintelligitur aliquo modo ipsi termino ;et sic ante productionem Filii intelligetur essentia communicari.
Item, si intelligatur communicata, ergo intelligitur communicata, quasi materia ;igitur intelligitur ut simul communicata simultate originis, quia quasi materia simul intelligitur cum originitate, si est ibi quasi materia, et idem est terminus formalis, ut probatum est ; igitur simul origine intelligitur secunda persona cum prima.
Item, omne principium reale entis realis habet aliquod esse, secundum quod principiat ;si ergo essentia habet rationem quasi materiae, ut sic habet esse ad se, vel ut in persona. Si ad se, cum sit eadem substantia termini, ergo Filius esset de substantia Filii;si essentia habet, esse ut in persona, ut principiat, aut in secunda aut prima? Si in secunda, igitur sunt duae personae ante terminum generationis, quia ut principiat, praeintelligitur ut in secunda persona ; si habet esse in prima, et secundum idem esse, est aliquid materiale principium generationis, et recipit esse in termino generationis ; ergo penitus secundum illud esse, quod habet in Patre, recipit terminum formalem, et per consequens Filius et Pater sunt una persona.
Item, sol respicit diaphanum, ut potentiam receptivam, et prior est habitudo solis ad diaphanum quam ad productum ; quandocumque enim agens requirit aliquid patiens secum, prior est habitudo istorum ad se, scilicet agentis et patientis, quam ipsorum ad productum, vel saltem aeque prima ; sed nihil rationis requiritur ad ens reale, neque simul, neque prius ; sed faecunditas activa non habet respectum realem prius ad essentiam quam ad Filium.
Item, Augustinus contra Maximinum lib. 3. cap. 15. sicut Filius, quia non est de nihilo, est de substantia Patris, sic Spiritus sanctus de utroque. Ita concedit Filium non esse de nihilo, quomodo Spiritus sanctus est de substantia Patris et Filii ; sed hoc non est per receptionem, sed magis per expressionem ; ergo, etc.