F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
75
BREVE quo indulgetur tuto procedi posse ad solemnem beatificationem ven. Servi Dei Ioannis de Avila.
Apostolicis operariis, quos Evangelicus Dominus ad vineam suam excolendam providentissime mittit, nullo unquam tempore caruit Ecclesia Dei, et quod Redemptor humani generis disci- pulis suis salutare praeceptum dedit « Euntes docete omnes gentes » illud omni aetate ipsa in Ecelesia ita viguit, ut nun- quam in ea strenuissimi desiderati sint Christi administri qui divinam Sapientiam late populis nuntiarent. Hos inter praestan- tes supernae veritatis praecones sapientiae simul ac sanctimo- niae laude conspicuos, iure recensendus est Venerabilis Dei fa- mulus Ioannes de Avila, presbyter saecularis, qui in nobilissima Hispana terra, tot Sanctorum virorum attrice, decimosexto sae- culo floruit, et cui propter singularem asceseos tradendae artem Magistri cognomentum adhaesit. Natus est in oppido « Almo- dovar » Prioratus Cluniensis die sexta Ianuarii Mensis, An. MD, honesto loco Alphonso de Avila et Catharina Chicona genito- ribus. Mirifica in puerulo virtutis indoles ; pietatis studio, inno- centia vitae, modestia et virtutis custode verecundia inter ae- quales suos ad exemplum enitebat. In humanitatis ac litterarum studiis versatus est diligenter, ac tantos brevi iisdem in libera- libus disciplinis, aeris ingenii adulescens, progressus nactus est, ut quatuordecim annos natus Salamantinum Athaenaeum in- gressus sit. Verum ibi dum sedulam iuri operam navaret ar- cano Dei munere tactus ad cor sibi loquentis, atque, ut superius adscenderet amica voce invitantis, omnia statim quae terram saperent despiciens, studiorum Universitate relicta, paternam repetiit domum, atque in humili et secreto conclavi, poenitentiae ac solitudinis amore ductus, vitam cum Christo in Domino abs- conditam agere coepit. Quare peculiarem Divini illius Agni, qui inter lilia pascitur, dilectionem quaerens, innocens corpus ieiu- niis, vigiliis, flagellis compescuit, ingenuam animi simplicitatem morumque candorem omnibus pietatis exercitationibus aluit. Iam tres sese verterant anni ex quo Venerabilis Dei famulus Joannes , tam asperam vitae rationem susceperat, cum pii cu- iusdam patris Ordinis S. Francisci Asisiensis adhortationibus permotus, ad studia philosophiae et sacrae theologiae animum