REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Filium non esse de essentia quasi de materia optime explicat, declarans ex imperfectione generationis creatae provenire, quod exigat materiam, qua ratione nullum creatum creare potest. Hac ergo imperfectione exclusa, generans in divinis non petit quasi materiam. Secundo, quia convenit essentiae non ut materia, sed ut forma, alioquin non posset esse in gignente et genito.
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
Ad quaestionem igitur respondeo, declarando duo : Primo, quod Filius non est de substantia Patris, iitquasi de materia, ita quod essentia in di vinis nullo modo habet conditionem materiae, ut de ea producatur Filius. Secundo, quod vere concedendum est et absolute, quod Filius est de substantia Patris. Primum probo tripliciter, primo propter differentiam inter productionem vel generationem et mutationem. Et quomodo generatio, ut importat productionem, vere sit in divinis, quae non requirit principium materiale, nec quasi materiale.
Exemplum pono tale, si poneretur aliqua materia ordine quodam recipere diversas formas, ita quod manens sub una, ut sub forma ignis, reciperet formam aeris, nihilominus mutaretur, licet non mutaretur mutatione corruptiva formae praecedentis, mutaretur tamen mutatione acquisita ; unde et aliter se haberet nunc quam prius. Ex alia parte si ponatur quod anima primo det esse cordi, et per hoc ordine quodam manui et pedi, ita tamen quod non sint partes unius totius, sed quod sint per se subsistentes, idem esse habentes, anima non mutaretur, quia non se haberet aliter quam prius, quia nullum esse acquireret, quamvis uni daret esse cui non prius ;sic quodammodo in proposito. Si poneretur, secundum praedictam opinionem, quod essentia esset quasi materia, et relationes supervenientes ordine quodam essent respectu ejus, ut actus, et formales termilii productionis ;essentia intelligeretur quasi mutata, ut patet de creatura, si ponatur ab aeterno, licet realiter nunquam mutata fuerit a non esse ad esse. Tamen intellectu nostro intelligitur ut mutata, et sic intelligeretur in proposito ;sed hoc non sequitur si intelligatur secundo modo, ita quod essentia communicetur, ut terminus formalis, qui det esse et subsistentiam relationibus, non quod relatio perficiat essentiam ut actus, tunc enim essentia nullo modo intelligitur ut mutata.
Secundo, hoc probatur sic : Nihil convenit essentiae divinae, ut essentia est, quin illud sit proprium formae ;igitur non debet dici quod essentia habeat in generatione Filii, quasi rationem materiae. Antecedens probatur sic, quia si aliquid proprium materiae attribueretur essentiae in generatione Filii, hoc maxime esset, quod maneret sub utroque termino ;sed hoc non convenit sibi, quia impossibile est eamdem materiam numero manere sub forma generantis et geniti, quia non potest eadem materia perfici simul sub duabus formis ultimis, quae dant materiae esse completum. Sed tamen forma potest dare esse duabus materiis simul, sive uni materiae, quam non prius informabat, ut patet in augmentatione, ubi corrupta forma alimenti de novo anima, sive forma carnis, perficit materiam alimenti ; igitur ex hoc quod essentia est sub forma relativa in Patre et in Filio, sub forma relativa Filii, non sequitur quod sit sub utroque termino, sed potius sequitur quod forma eadem det esse duobus terminis.
Tertio sic : Genera causarum non se habent in perfectione ex aequo, imo causae intrinsecae includunt aliquam imperfectionem, causae vero extrinsecae non ;et quia omne imperfectum reducitur ad perfectum, oportet ut causalitas causarum intrinsecarum reducatur ad causalitatem nobiliorem causarum extrinsecarum ;illa igitur ex quo omnes aliae ad ipsam reducuntur, non requirit aliam causam secum concausantem ;efficiens ergo primum ad quod omnes aliae reducuntur, non requirit ad sui causationem aliam causam concausantem.
Et hoc in causatione patet, ubi solum producitur aliquid sine mutatione, quia non est ibi aliquid quod aliter se habeat nunc quam prius ; igitur similiter in ordine principiorum erit status ad aliquod principium, quod habet primitatem in principiando, et quod non requirit principiationem alicujus alienus principii, et per consequens principiabit sine aliquo alio principianle igitur Pater, cujus est prima ratio principiandi, non requirit aliam principiationem secum principiantem, in producendo Filium, sed totum sibi communicabit et producet.