F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
76 BREVE
adiecit, et ineundi Sacerdotii consilium accipiens, in arduas easdem disceptationes adeo processit, ut ipsi antecessores, in- spectis acuto intellectu, tenaci memoria, atque impigra diligentia, brevi illum Hispaniae totius sapientissimum fore, sint ominati. Studiorum curriculo absoluto, ac Sacerdos inunctus, virtutum omnium perfectioni se penitus dedit, et apostolici ministerii de- siderio flagrans, sacras extremos ad Indos expeditiones mente molitus est. Quare patrimonium suum vendit, donatque paupe- ribus seque ultro exhibet comitem primo Tlascalensi Antistiti ad Mexicum maritimo itinere solventi. Sed dum Hispali tem- pestivum ad navigandum mare expectat Alphonsus Manrique Civitatis illius Archipraesul, ac Supremus Sacrae Hispaniarum Inquisitionis moderator, aegre ferens quod eximiae pietatis ac doctrinae vir, natalem terram desereret, Venerabilem Dei fa- mulum ad se arcessitum, ac frustra renuentem, in Hispania iubet manere. Dicto audiens et ipsius Antistitis votis obsecun- dans, qui commissi sibi gregis spirituali emolumento prospi- ciens, eum ad apostolicos in patria labores exantlandos vo- cabat, provinciam illam coepit maxime difficilem, in qua mul- torum operariorum animos gerens quinque et quadraginta an- nos constantissime desuda vit. Et sane Hispalim, Cordubam, Gra- natane, Astigim, Biatiam, Montiliam aliasque Vandalitiae Civitates sacris concionibus lustrat; populum audiendi cupidum et ca- tervatim ad eum confluentem, eloquio diserto, et exemplo san- ctitatis ad divinarum rerum studia revocat; ubicumque concio- nator christianorum morum laus reviviscit. Videre erat pen- dentem ab ore plebem, dum sacer orator vultu oculisque mi- randum in modum emicantibus, acerbis vitia verbis increparet, et modo lacrymas cieret, modo salutari audientium corda ti- more percelleret. Neque uberes defuere fructus. Sublatae enim sunt eius opera simultates non paucae ; factionum partes ex- tinctae; non raro inter domesticos parietes restituta p a x ; vitia saepe inveterata radicitus evulsa; invecta morum integritas, aut pietas, et aeternae animarum salutis studium excitatum; ac tot tantaeque ad eas regiones, utilitates ex sacris ipsius Ioannis expeditionibus manarunt, ut iure meritoque Venerabilis Dei fa- mulus de Avila Magister, ac Vandalitiae Apostolus habitus di- ctusque sit. Nec verbo tantum et piis ex suggestu habitis con- cionibus quae Catholico nomini bene, prospere ac feliciter eve- nirent curavit, verum etiam operibus ac typis editis scriptis, ut