REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Filius est de substantia Patris, ut loquuntur Sancti, et ly de denotat simul originationem et consubstantialitatem ; quod clare explicat, et etiam quo actu quis efficitur Pater.
Secundum principale declaratur, scilicet quod Filius vere est de substantia Patris, et proprie, quia esse de substantia Patris, non est aliud nisi consubstantialitas origin ali cum originante, sicut secundum communem modum loquendi dicimus quod iste annulus est de auro, quia potuit aurum praefuisse. Et si non, tunc diceremus quod ille annulus est aurum, et non de auro, et si aurum praefuit alicujus, quod iste annulus est de auro illius. Sic hic Filius est de substantia Patris, ideo dicit consubstantialitatem in origine. Sic loquitur Augustinus de natura boni, cap. 17 ubi loquitur de hac materia.
Secundo dico, quod sic est proprie de substantia, quod excludit omni modo esse de nihilo, quia in creaturis dicimus quod Filius est de substantia Patris, quia de aliquo materiali abscisso, non quia sit de materia Patris, nec de forma, sed verius est esse de forma quam de materia ; ergo cum in divinis Filius sit de forma, verius est de substantia Patris quam aliquis Filius in creaturis.
Item, Pater non dicitur pater in creaturis, nisi per actum decisionis seminis, licet enim alterationes mediae requirantur ante formationem prolis, sed magis est propter imperfectionem ; verius enim esset Pater si statim produceret Filium perfectum in actu decisionis seminis, et formalius esset Pater, si formalis terminus decisionis esset statim suppositum subsistens ; sic est in divinis.
Contra: Illud quod communicatur, in quantum tale alicui communicatur ; sed relatio non potest praeintelligi tanquam cui communicatur: ergo oportet quod essentia sit illud quod praevidetur. Et haec quarta difficultas, quae ponitur alibi, scilicet in primo Anglicano.
Dico, quod duplex est communicatio: Una, qua communicatur aliquid existenti, et alia est communicatio, qua aliquid communicatu alicui, ut ipsum sit. Prima est im perfectionis, ut quando scientia communicatur animae, et universa-Uter accidens communicatur subjecto. Secunda est simpliciter perfectionis, sicut quando communicatur esse totale ; sic est in divinis ; ideo non oportet ibi praeintelligi relationem subsistentiae.
Ad rationem pro parte opposita : Ad primam dico quod non est de aliquo tanquam de materia, sed est de aliquo tanquam de forma.
Ad aliud confirmans opinionem, dico quod concludit oppositum, quia quod manet idem numero in generante et genito, nunquam est subjectum, nec materia, sed ut forma, vel actus in utroque.
Ad aliud dico quod essentia respectu suiipsius non est materia, neque quod, neque est relatio primus terminus generationis, neque formalis. Primus enim terminus est persona, et terminus formalis est essentia.
Ad aliud dico, quod primae potentiae activae non correspondet potentia proprie passiva ex aequo, ut patet de potentia creandi ; sic enim non esset simpliciter prima. Respondet tamen, potentia obedientialis, et ita sequitur, Pater est fecundus active ; ergo Filius est producibilis ; et ita respondetur ad instantiam de igne.
Ad primum principale, dico quod tres personas ex eadem substantia non dicimus, sed producta persona est de substantia non absolute, sed de substantia Patris.
Ad aliud dicit unus Doctor quod haec est propria, Filius est Filius substantiae Patris, quia Filius est Filius Patris, qui est substantia.
Sed dico quod ista non est admittenda, sicut nec ista: Iste canis est pater Socratis, esto quod sit pater, et quod sit Socratis, quia quando relativum construitur in determinata habitudine casuali cum uno correlativo, denotatur totum illud habere rationem alterius extremi relationis.
Ad aliud dico, quod ex denotat distinctionem et consubstantialitatem, ideo non absolute distinctionem.
Ad illa in oppositum patet quod cum Augustinus dicit: Filius charitatis suae, hoc est, dilecti per charitatem.