REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum relatio in divinis sit actus essentiae?
Vide Doctores eitatos in quaestione antecedenti. Scotum in Oxoniensi hic q.2. a num. 44. et coll. 23. et 24.
Quaeritur tertio propter dicta in quaestione praecedente: Utrum relatio in divinis sit actus essentiae ? Quod sic videtur. Nunquam ex duobus fit unum, nisi alterum sit actus, et alterum sit potentia, quia ex duobus in quantum sunt ambo in actu, non fit unum ex 7. Metaphys. text. Comment. 49. Sed persona est una ex essentia et relatione, et relationis essentia non est actus ; ergo oportet quod sit actus essentiae.
Item secundo sic: Nunquam fit aliquid unum ex duobus, nisi alterum illorumsitalio ; igitur cum persona sit unum suppositum constitutum ex essentia et relatione, et essentia non est in relatione, oportet quod relatio sit in essentia; igitur relatio est actus essentiae.
Item tertio sic: Relatio est in fundamento ; sed fundamentum videtur potentiale esse respectu illius, quod fundatur in illo ; igitur, etc.
Item quarto sic : De ratione actus est quod separet et distinguat ; igitur illud maxime habebit rationem actus, quod maxime separat et distinguit ; hoc autem in divinis est relatio, et non essentia ; igitur relatio est actus respectu essentiae.
Contra, ubi est actus et potentia, ibi est compositio: igitur si relatio vere sit actus respectu essentiae, persona vere erit composita, quod falsum est.
Hic dicerent sequentes opinionem Gandavensis in praecedenti quaestione, quod cum Filius generetur de substantia Patris, quasi de materia, quod relatio respectu essentiae se habet per modum actus, et essentia per modum potentiae; sed rationes quae sunt contra illam opinionem sunt contra istam.