F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
78 BREVE
famuli Beatificatione et Canonizatione in Sacrorum Rituum Con- gregatione causa agitari coepta est. Praemissis iis omnibus actis quae Apostolicae Constitutiones in causis huiusmodi servari iu- bent, recolendae memoriae Clemens PP. X I I I per Decretum Se- xto idus Februarias anno MDCCLIX datum virtutes quibus vi- vens ipse Venerabilis Dei Servus inclaruerat heroicum attigisse gradum testatus est. Deinceps in eadem Sacrorum Rituum Con- gregatione institutum iudicium est de miraculis quae deprecante Ven. Dei famulo Ioanne de Avila a Deo patrata ferebantur, re- busque omnibus severissime ponderatis tria miracula vera at- que explorata sunt habita, Nosque per decretum pridie Idus Novembres superioris anni datum, eorumdem veritatem mira- culorum declaravimus. Illud supererat nempe, ut Ven. Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationi Sacris tuendis Ritibus praepositi rogarentur, num stante, ut superius dictum est, he- roicarum virtutum et miraculorum approbatione, tuto procedi posse censerent ad Beatorum honores eidem Dei famulo de- cernendos; hique in generali conventu IV Calendas Décembres eiusdem anni coram Nobis habito, tuto id fieri posse unanimi consensione responderunt. Attamen in tanti momenti re Nostram aperire mentem distulimus, donec fervidis precibus e Patre lu- minum subsidium posceremus. Quod cum impense fecissemus, tandem Dominica prima Quadragesimae huius vertentis anni solemni decreto pronunciavimus procedi tuto posse ad sole- mnem Venerabilis Dei famuli Ioannis de Avila Magistri nun- cupati Beatificationem. Quae cum ita sint Nos Hispaniensium Sacrorum Antistitum votis annuentes, auctoritate Nostra Apo- stolica, harum litterarum vi facultatem facimus, ut Venerabilis Dei famulus Ioannes de Avila presbyter saecularis Magister nuncupatus, Beati nomine in posterum nuncupetur, eiusque ly- psana sive reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae publicae fidelium venerationi proponantur, atque Imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate nostra concedimus ut de illo recitetur officium et Missa de communi Confessorum non Pontificum cum orationibus propriis per Nos approbatis, iuxta Rubricas missalis et Breviarii Romani. Huius- modi vero officii recitationem, Missaeque celebrationem, fieri dumtaxat praecipimus intra fines Dioecesium Toletanae, Cor- dubensis, et Prioratus Cluniensis ab omnibus Christifidelibus qui horas canonicas recitare tenentur, et quod ad Missas at-