1. Duae verae sunt olivae,
Per quas plantae primitivae
Nascuntur ecclesiae,
Quibus Sion est Imbuta,
Et coelesti delibuta
Roma rore gratiae.
2. Ista Sion fundamenta,
Bases, tecta, fulcimenta,
Arcam portant foederis:
Petrus primus principatu,
Paulus doctor, magistratu
Effulgens prae ceteris.
3. Hi sunt summi bellatores,
Duae legis et doctores,
Vectes evangelii,
Turres, trabes cypressinae,
Saga pelles et cortinae,
Claves sanctuarii.
4. Christum dum docerent, mores
Romae plantant et errores
Excludunt gentilium,
Vincunt magos et Neronem,
Nec abhorrent passionem
Aut cracis supplicium.
5. Ergo vos In Christo duce,
Tu In ense, tu In cruce,
Ardore martyrii
Nos ad crucem inflammate,
Nobis coenam Impetrate
Coelestis convivii.