REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit relationes non esse actus eam actitantes vel distinguentes, primo, quia essentia est primus actus, et infinitae perfectionis. Secundo, ubi relatio est actus fundamenti, ibi secundum fundamentum aliquid refertur, sicut Pater albedine est similis, sed nulla persona per essentiam refertur. Deinde explicat quomodo in hoc constituto ex essentia et relatione, unum non sit actus alterius ; late et clare haec discutit in scripto Oxonien. hic q. 2. a num. 16. aitque essentiam esse fundamentum relationum non perfectibile, sed tanquam formam, in qua natae sunt subsistere.
Respondeo igitur ad quaestionem, quod relatio non est actus, nec essentia aliquo modo actuabilis est per eam, sed est per actus cui repugnat omnis actuabilitas. Hoc declaratur dupliciter, primo ex contrario ordine generationis et perfectionis in creaturis, et ex uniformi ordine originis et perfectionis in divinis, in quibus non est imperfectio, sed omnis perfectio, quia in creaturis quod est primum via perfectionis, est ultimum via generationis, et e contra. Sed in divinis ordo originis et perfectionis pari passu currunt ; ergo essentia, quae est primum perfectione, est primum origine ; igitur sicut in creaturis primo inquiritur materia origine, ita in divinis primo actus et forma. Sed relationes non sunt formaliter infinitae, neque ejusdem ordinis cum essentia ; ergo quod primo invenitur in divinis, est actus et perfectio simpliciter.
Item secundo sic : Ubi relatio est actus fundamenti, ibi suppositum habens fundamentum dicitur referri secundum illud fundamentum, ut Socrates dicitur similis secundum albedinem. Sed ista est falsa secundum Augustinum 7. de Trinitat. cap. 6. Pater Deitate est Pater ; igitur relatio non est actus sui fundamenti in Patre.
Sed restat videre quomodo ex essentia et relatione est unum per se, et tamen quod unum non sit actus respectu alterius ?
Ad hoc dicendum est, quod tria inveniuntur in considerando speciei quidditatem, et proprietatem individualem ipsius individui. Nam huinanitas, quae est quidditas hominis est quaedam forma, cujus ratio essentialis est dare esse ut quo, et secundum hoc, omnis quidditas est actus, sed non est actus informationis, sed actus, quo species habet esse simpliciter. Similiter secundo ex parte individui est considerare proprietatem individualem, quae est quidam actus, ut Socrateitas, quae constituit Socratem, et distinguit, et est actus totius compositi, non ut inhaerens, sed quo Socrates habet esse. Tertio est comparare proprietatem individualem ad naturam, et sic proprietas individualis ipsam actuat, limitat et distinguit, et natura sive essentia specifica, licet in se actus sit, tamen respectu proprietatis individualis, determinabilis est, et per consequens potentialis.
In proposito, quoad primum est simile, quia Deitas est, qua Deus est, et est actus, sed non per inhaerentiam ; est etiam hic proprietas personalis, quae est actus personae, ipsam constituens personam et distinguens, et non actus sibi conveniens per inhaerentiam. Sed quoad tertium est dissimile, quia proprietas personalis in proposito non limitat essentiam, nec distinguit nec determinat, sicut contingit in creaturis, et ideo respectu esse non est actus, quia essentiam non determinat, quia secundum Damascenum lib. 1. de fide, cap. 5. et lib. 2. cap. 6. Proprietates personales characterizat hypostases, non naturam; non igitur proprietas relativa est actus respectu essentiae, sed respectu personae ; et ideo persona non est aliquid quasi compositum ex potentiali et actuali. Unde ubi est aliquod unum compositum, ibi est actus et potentia ; sed ubi est unum, et non per modum compositionis, sed unum omnimodae simplicitatis et identitatis, ibi non est unum per unionem actus cum potentia.
Per hoc ad primum argumentum dicendum, quod quando ex aliqui- bus duobus realiter fit unum per unionem determinationis, ibi oportet alterum esse potentiam, et alterum esse actum ; sed quando unum omnino per identitatem transit in alterum, neutro corrumpente alterum, fit unum simplex tanta simplicitate sicut alterum ; et ideo non est ibi alterum ut actus, alterum ut potentia.
Ad secundum concedo majorem, quod proprietas sit in essentia, scilicet paternitas in Deitate, quia alter esset per se subsistens ; sed non sequitur : Paternitas est in Deitate ; ergo paternitas est actus deitatis. Paternitas namque est in Deitate, ut suppositum in natura, et Deitas in Patre,.ut natura in supposito, et tamen non sequitur quod alterum sit potentia, et alterum sit actus. Paternitas enim est in Deitate, non ut proprietas personalis determinans naturam, sed est in Deitate, ut proprietas constitutiva suppositi, quod suppositum est in natura, et eodem modo essendi, quo totum est in aliquo, pars consequenter dicitur esse in eodem, ut patet ex quarto Physicorum, cap. 4. Ideo eodem modo essendi, quo suppositum est in natura, proprietas erit in natura, nisi quando proprietas esset determinativa naturae ; tunc enim proprietas respectu naturae est actus; et ideo non est mirum, si tunc sit alio modo in natura, quam suppositum in natura.
Ad tertium dicendum eodem modo, quod non sequitur, relatio est in natura, sive essentia, ut in fundamento ; ergo est actus ejus, quia sicut pullulant secundum aliquos, in ipsa essentia personae, non quasi quaedam supposita, in quibus recipiat esse, sed quibus suppositum dat esse, ita pullulant ex ea relationes non quasi quaedam formae dantes esse, sed ut natae esse Deus ipsa deitate. Unde essentia est fundamentum, respectu relationis pullulantis sub ratione formae, et non sub ratione potentialis.
Ad quartum dicendum, quod actus cujus est actus, ipsum separat et distinguit illud cujus est, et ideo sicut actus naturae ipsam separat et distinguit cujus est, ita actus personalis ipsius personae ipsam separat et distinguit. Unde actus primus, qui est Deitas, et actus quidditatis separat et distinguit essentialiter in respectu ad extra. Secundus vero actus, qui est personalis, separat et distinguit personam in respectu ad intra. Concedo igitur quod uterque est actus, tam Deitas quam relatio, sed unus naturalis, sive quidditativus, et alius personalis. Uterque etiam distinguit illud cujus est actus, sed relatio non est actus essentiae, ut dictum est, ita nec ipsam distinguit, nec determinat, ista enim important imperfectionem.