1. En aetas jam aurea
Incipit vigere
Regnaque saturnea
Revolvuntur vere,
2. Parvulus dum nascitur
Ex Intemerata
Virgine, quae pariens
Mansit Illibata.
3. Sibyllinis versibus
Hic fuit praedictus,
Quod Maro commemorat,
Nec est sermo fictus.
4. Utrique ergo psallite,
Matri, nato canite
Pia resonantes.
5. Tibi Deus pater grates,
Qui In figura per vates
Filium spopondisti;
6. Atque tibi sacrum flamen,
Qui nobis consolamen
Obumbrando contulisti.
7.
R Narrando poetice,
Intelligendo mystice
Is est saloninus,
Vera sapientia
Filius divinus.