F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
SANCTI GALLI (in Helvetia) 8ä
tractaverit respondit : « Pater minis ac opprobriis urgebat; •attamen nullam inferebat violentiam.»
Pater enim oratricis deposuit : « Filia mea proba et verax est ; et Kurath, scil. maritus
eiusdem, saepius mihi mentitus est; secus non dedissem isti meam filiam. Quin immo professus est se sibi malum aliquod illaturum esse, si nollem puellam ipsi dare uxorem; Dorothea eum semper recusabat. » Praeterea « se patrem et matrem -causam fuisse cur puella nupserit isti viro ; se utique semel dixisse, velle ipsam haereditate privare nisi consentiat ma- trimonio; attamen se id non adeo serio in mente habuisse.-»
Dorothea Manhart oratricis mater retulit: « Filiae fides certa haberi potest; ab infantia fuit verax. Viro Kurath haud multam fidem haberem. Dedimus isti filiam tantum propter simulationem qua affirmaverat, ipsam apud se felici sorte esse fruituram. - Filia, tempore ante matrimonium cum Kurath, istum haud raro aspernabatur noluitque isti nubere ; nos autem parentes confisi promissionibus huius viri urgebamus eam ad matrimonium. - Minabat pater se filiam haereditate priva- torum esse, quod quidem illa verum habuit. Nostris tantum persuasionibus obedientia ducta, in matrimonium consensit.»
Ulterius, praeter genitores ex parte mulieris testes quatuor -citati fuere, scilicet: Paulina Flobi, eiusdem soror, Lucas Manhart, Berta Manhart, et Gebhardus Gantner gener, uti videtur, vel certe amicitia oratricis genitoribus omnes con- iuncti. Ex parte autem viri, tres solum producti sunt testes, nimirum: Antonius "Wildhaber, Baptista Hermann et Catha- rina Manhart, de quorum tamen necessitudine cum sponsis nihil est in actis ex quo iudicari possit.
Testibus itaque interrogatis: « Utrum sibi notum fuerit ipsam Dorotheam suo sponso et marito ab initio signa ami- citiae non praestitisse, se duram et ofFensam erga illum osten- disse » ita responderunt:
« Soror mea mihi iam ante nuptias pluries et etiam cum lacrimis conquerebatur se nolle nubere isti, idque se tantum facere, quia parentes ad hoc urgebant. » Sic Paulina Hobi.