F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
SANCTI GALLI (in Helvetia) 85
Antonius Kurath sub religione respondit « negative » et subdi- t i : « Sponsa nuptiis celebrandis omnino consentiebat, et in Totis habuit has adhuc ante festum Paschatis esse celebran- das, quae parochus antecedens contestan posset. Ego autem effeci ut nuptiae post Pascha celebrarentur. » - Interpellatus rursus : « an certus fuerit, Dorotheam vere consensum de- disse, ut cum ipso matrimonium iniret », dixit «Affirmative ». Non levis momenti mariti depositionem hanc tenendam esse, S. Galli iudicem non latuit: quapropter ex officio sic uxorem interpellatami voluit : « An non ipsa urserit uti nuptiae ante festum Paschatis habeantur? » - Ad quod ista respondit: « Quum viderem parentes omnino matrimonium hoc velle, •consentiebam, mox futuras esse nuptias ; attamen iam antea Kurath magis urgebat. Me nuptias ante Pascha ursisse, equi- dem nescio. »
Rursus: « An in ipso momento quo declarasset consensum, persuasum habuerit, se abhinc fore uxorem huius viri? » -Re- spondit: «Affirmative. Habebam meipsam tanquam uxorem».
Demum : « Utrum sibi proposuerit se nunquam cum marito actum coniugalem admissuram esse ? » Dixit : Iam responsum est, scilicet: Audivi Kurath habere in me aliquam suspi- cionem et propterea conveniebam cum ipso de hac ad tempus -abstinentia. - Postea parata fuissem, quia obligationi meae tanquam uxoris satisfacere debui. »
Et cum ego, quid eadem de re senserim, manifestare de- beam, dicam ex praeiactis non constare, quod infirmum cen- seri debeat matrimonium istud.
Et re quidem vera, singulis iuratis testimoniis rite per- pensis atque secum collatis, sequentia eruuntur, quae cur sat ponderis, me auctore, ad coniugale vinculum infirmandum .non habeant, mox subiiciam.
a) Imprimis Dorotheae sponsae asserenti se ab initio in sponsum Antonium • propenso animo non fuisse, imo ab eodem ducendo aliquatenus abhorruisse, genitorum atque sororis alteriusque parentis testimonio id confirmante, fides adhibea- tur. Verum dubitare de singulari talis aversionis vehementia