1. Flagranti sisto
conamine,
Multas I concrepare
laudes de virgine,
Quae protulit
orbis redemtorem,
Astrorum saecli
lucem et decorem.
2. Labia polluta
munda clemens,
Ut queat resonare
tibi pura mens;
Tu polorum
vere altissima,
Quid ergo dicam
gens debilissima.
3. Ortu solis
terra Illustratur,
Fecunda prole
en irradiatur,
Per virginem
sementes rigantur,
Coelestibus
terrestria ligantur.
4. Stellae suis
indulgent regulis,
Campus pingitur
floribus singulis,
Per virginem
tristis gratulatur
De perditis, flens
exul regulatur.
5. Magaritae
funguntur viribus,
Vis berbis Insita
atque lapidibus,
Per virginem
crispantur lilia,
Delectantur
coeli plura millia.
6. Velamen maris,
Selmon tempestas,
Ver, hiems [autumnus]
dirigitur et aestas
Per virginem,
canit avicula,
Nutu ejus
flectuntur singula.
7. Eector entium
huic tribuit,
Solo verbo cuncta
regere, et voluit
Per virginem
salvare hominem,
Adaeque delens
Evae caliginem.
8. In me virtus
scaturiat mores,
Pellantur praesentes,
futuri dolores
Per virginem,
cujus pro nomine
Merar poni
in coeli culmine.