F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
86 SANCTI GALLI (in Helvetia)
licet, cum nec maritus nec testis alius, cui Dorothea a te- neris annis erat nota, sub sacramento se aversum huius ani- mum ignorasse declararunt.
b) Ulterius etiamsi de huiusmodi aversione initio puellae animum occupanti constaret, id nihil concluderet nisi insimul probetur hanc ad actum usque et in actu ipso celebrationis matrimonii perdurasse, Consci, de Separ. thoril. 1, cap. 8, n. 13. Quae probatio, in facti specie, eo magis exigenda est,, quod sat longum inter duo extrema temporis intervallum de- currerit, intra quod, si eadem mutasset animum, res miranda, minime foret. Nam, ut ait Pitonius Discept. Eccl. 32 n. 5 « talis mutatio facilius praesumendo venit in voluntate mu- liebri, cum ista, cum in aliis materiis tum praesertim in matrimonio, sit regulariter momentanea, varia et mutabilis.» Cf. Decium in Const. 166 n. 26. Nedum autem aversionis diuturnae et constantis ad nuptiarum diem argumenta pro- stent, silentium hac de re testium mutationem huiusmodi adstruere videtur. Sane, dixit horum aliquis, « Vicinus eo- rum, nullam inter «coniuges discordiam et litem animadverti.»
Et oratrix ipsa: « Cum viderem parentes omnino matri- monium hoc velle, consentiebam. »
c) Ex hoc ipso quod detur oratricis parentes omnino ma- trimonium voluisse, non sequitur consensum eius fuisse vi et metu gravi coactum, ita ut necessaria libertas in con- trahendo defecisse dicenda sit. Doctrina enim iam est « com- munis et recepta » S. Alph. de matrim, n. 1056, iura praeter nudam parentum voluntatem, quae vel nullum metum vel nonnisi reverentialem simplicem gignere nata est, requirere « ut adiungantur aut verbera aut minae aut timor alicuius gravis mali etc. » - Neque, cum de paternis minis agitur, sufficit ad incutiendum metum cadentem in virum constantem,, ut obiter aliquando prolatae fuerint, more communi scilicet, atque seclusa seria exequendi voluntate. « Necessarium est, ait Sánchez, De matrim. Disp. VI. num. 8 ut minas so- litus sit exequi, quia dum aliquis solet minas iactare et parum exequi, perinde est ac si non minaretur, et virum