F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
SANCTI GALLI (in Helvetia) 87
prudentem nihil aut parum movent huiusmodi minae, tanquam vanae et nullius momenti, - et minae debeant esse mali gravis. Propterea minus praesumitur de patre, ratione pietatis pa- ternae, minas executuro. Verum si pater atrox sit et solitus exequi, idem in illo ac in aliis dicendum est. » - Porro istius ferocis indolis Dorotheae patrem fuisse, nihil omnino est quod demonstret, quin imo verba ipsius ante iudicem prolata vere paternum animum respirent : « SEMEL , ait, dixi velle filiam haereditate privare, nisi consentiat matrimonio : attamen id non adeo serio in mente habui. » Integra facti ratio atque entitas in hisce matris verbis reponenda esse videtur, sic sub religione dicentis: « Nostris tantum persuasionibus et obe- dientia ducta (filia) in matrimonium consensit. » Porro qui parentum suasionibus, maxime ubi de ineundo matrimonio agitur, obedientiam etiam caecam praestiterit, eo ipso vi et gravi metu coactus egisse dicendus sane non est. Nemo enim unquam contendit persuasiones, cohortationes et consilia pa- rentum violentiae induere naturam et malitiam ; haec non co- gunt, sed, ut ait Menochitis Cons. 00, n. 15, liberam exci- tant voluntatem.
d) Neque minus exulat violentiae suspicio ex his quae matrimonium subsecuta sunt. Sane, altum quod hac de re testes silentium servarunt, argumentum probum est, eos nihil inter nuptiarum celebrationem nec postea observasse, quod a communiter, in tali casu, contingentibus alienum vide- retur. Mulier utique, hac prima die, in mariti domum non statim se contulit, sed id ob causas peculiares atque com- muni consensu factum est.
Quoad copulam maritalem in casu ait Consultor : uni- versalis regula est, matrimonium omne consummatum seu opere perfectum praesumi, semel ac coniugibus secum rem habendi copiam fuisse constiterit.
Porro contra praesumptionem hominis facili ductu admit- titur probatio, cum ea nullo iure confirmata reperiatur ; contra praesumptionem iuris, h. e. quae simpliciter a iure est introducta, itidem datur actio, sed probationes deside-