REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Sententiam Henrici asserentis essentiam esse principium quo generationis, sed determinari per relationem, rejicit Doctor quinque rationibus ; deinde reconciliat opiniones sancti Thomae et Henrici, asseritque potentiam generandi in divinis acceptam pro fundamento remoto esse quid absolutum, nimirum ipsam essentiam, quae est principium formale producendi, ex se snflicienter determinata ; sed ut proxime exeat in actum, requirere proprietatem personalem, non ut determinantem essentiam ad producendum, sed ad constituendam in potentia propinqua ut producat.
Contra, quando aliquid est indeterminatum ad aliqua producenda indeterminatione potentiae activae, ex se est sufficienter determinatum ad quodcumque illorum. Sed essentia divina si sit determinata respectu productionis Filii, hoc est indeterminatione potentiae activae ; ergo, etc.
Ad evidentiam hujus declarationis, primo declaratur differentia inter indeterminationem potentiae activae, et potentiae passivae ad formas, quam declarationem quae alibi . Deinde ex hoc probatur major quadrupliciter, primo sic : Quoniam indeterminatio, quae est ad disparata, et non ad contradictoria, non impedit agere ; sola enim illa indeterminatio, quae est ad agere et non agere, impedit agere, et non illa quae est ad disparata, ut patet de Sole ; sed indeterminatio potentiae activae est hujusmodi. Potentia enim activa Solis quamvis sit indeterminata ad producendum herbam, vel animal, eo quod est causa aequivoca, non tamen est indeterminata ad producendum herbam, vel non producendum, imo posito passo determinate producit herbam ; igitur, etc.
Secundo probatur illa major sic : Potentia activa, si esset tantum hujus effectus producti, esset determinata ad productionem hujus effectus ; sed si habet virtutem productivam, non solum hujus, sed sufficienter ad producendum aliud, nihil tollitur de causalitate sua respectu hujus ; igitur, etc. ut habes alibi.
Item tertio sic : Indeterminatum, quod est prius determinatum quam per relationes, non requirit determinari per respectum ; subjectum enim includit praedicatum. Sed essentia, si est principium productivum, prius est determinata ad producendum, quam per relationes determinetur ; igitur, etc. Minor probatur, quia essentia ut essentia, non potest esse principium plurium productionum ejusdem rationis ; determinatur autem ad plures productiones per intellectum et voluntatem, quae praecedunt relationes, quae sunt formaliter perfectiones infinitae in Deo ; relationes autem non ; igitur, etc.
Item quarto : Quando aliquid est indeterminatum potentia activa ad duo producta, ordine quodam ex se determinatur ad illa, quia ex se determinatur ad primum, et posito primo determinatur ad secundum ; sic est de essentia divina respectu productionum personarum.
Item quinto sic : Relatio est per se entitas et forma operantis, et si cum hoc est principium determinatum ad operationem, igitur habet rationem duplicis principii ; ut enim est forma operantis, sic est prior ; ut autem est quo determinalur, sic est posterius ; ergo etc. Alia argumenta quaere alibi.
Respondeo tandem distinguendo de putentia, ut patet ibidem. Uno modo dicitur potentia Logica, et ista dicit non repugnantiam extremorum, et hoc est potentia in divinis respectu generationis, quia non repugnat. Secundo potentia dividitur contra actum, et ista non est in Deo. Tertio est potentia realis, quae dicit principium agendi vel patiendi. Deinde haec accipi potest, vel praecise pro principio formali producendi ; vel pro eodem etiam principio formali producendi cum omnibus concurrentibus ad possibilitatem agendi, scilicet cum potentia ad agendum. Primo modo stat impossibilitas agendi, ubi non est possibilitas secundo modo agendi, ut patet in damnatis, qui habent formale principium ad bene volendum, sive ad gratiose volendum, ut intellectum et voluntatem, et tamen non possunt gratiose velle, quia non habent omnia quae concurrunt cum principio formali ad gratiose volendum: essentia igitur: est principium formale ad producendum, et ex se sufficienter determinata, sed non potest exire in actum, nisi concurrente proprietate personali. Et sic forte possunt illae opiniones concordari, nec videntur contrariari, nisi in verbis, scilicet quod relatio isto modo dicatur concurrere ad productionem, non ut determinat essentiam ad producendum, quia ex se sufficienter determinata est, ut probatum est, sed ut stat in potentia propinqua ad producendum: quaere diffuse ubi supra.
Ad unam rationem contra opinionem Thomae, et nostram, quae est haec : Omnis forma, quae est sufficiens principium alicujus actionis, si potest per se esse, potest per se agere, dico quotl haec est vera de illa forma, quae est principium sufficienter elicitivum actionis, factionis, sive productionis, respectu alicujus distincti, aliter non. Et hoc oportet addere, quia omnis productio, actio sive factio, est respectu alicujus distincti ; et ideo forma, quae est per se principium productionis, non potest per se agere, si sit per se, nisi sit respectu alicujus distincti. Sic autem est minor falsa, quia essentia divina non est principium productionis, repectu alicujus distincti ad intra, nisi ut est in supposito.