F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
88 SANCTI GALLI (in Helvetia) rantur solitis clariores et pleniores; Pacian. de probat. I. 1 cap. XI; contra praesumptionem autem iuris et de ture, quae scilicet in vim legis transiit, regulariter non admittitur probatio vel saltem nonnisi clarissima et evidentissima.
Ulterius ubi coniuges, fatentes se solos saepius in eodem cubiculo vel etiam lecto pernoctasse, insimul declarantes in- veniuntur se non consummasse matrimonium, id dupliciter datur intelligi : vel volendo iure suo uti atque obsecundare naturali concupiscentiae instinctui, optatum finem aiunt se, propter physicam coeundi impotentiam, non attigisse ; vel, licet in florida aetate ambo constituti ac mutuo corporis co- piam facere valentes, hoc tamen non fecisse contendunt.
Si prius, consummationis praesumptio est iuris tantum, impotentiae atque virginitatis argumentis aut etiam iuratae coniugum declarationi facile cedens. Si posterius h. e. si homo profecto viridis et validus nedum cohabitaverit in eo- dem cubiculo sed et condormiverit in eodem lecto cum puella, sua uxore, quae et aetate floreat atque ad copulam habilis existat, tunc consummationis praesumptio violenta dicitur, atque uti veritas habetur donec praeter conforme coniugum etiam iuratum testimonium, aliae non proferantur probatis- simae démonstrations inconsummationem citra omne dubium adstruendis (ex cap. Litteris 12 et Cap. Tertio loco de Praesumpt.). Unde tralatitiurn est apud S. C. ex sola possibilitate carnalis consummationis, maxime si de coniu- gum in eodem cubiculo aut lecto pernoctatione constiterit, copulam intercessisse existimari, ac nisi secus plenissime pro- betur, denegari dispensationem; in Chien. Matr. 15 Decem- bris 1792; Spoletan. Matr. 20 Decembr. 1873.
Hoc praemisso, ait Consultor, de tribus investigemus oportet ex quibus iure consueto circa consummationis actum iudicium conficitur, scilicet de coniugum dictis, de septimae manus testimonio atque de inspectione feminei corporis.
Imprimis mulier oratrix, interrogata a iudice « An revera cum marito statuerit, se nolle coitum exercere in tempus, ut mali rumores contra ipsam irritos et falsos demonstra-