1. Gaude regina gloriae,
Quae polos transis hodie,
Peragmina coelestium,
Maria candens lilio.
2. Gaude, cui obediunt
Et revereri sitiunt
Te angeli obsequio,
Maria candens lilio.
3. Gaude, quod tua facies
Illustrat coeli acies,
Ut mundum sol ex radio,
Maria candens lilio.
4. Gaude, quod tui servuli
Post finem hujus saeculi,
Ut vis, fruantur praemio,
Maria candens lilio.
5. Gaude Deo vicinior,
Secum In posse potior,
In summo sedens solio,
Maria candens lilio.
6. Gaude, quod sanctos superas,
In hoc quod Christo Imperas,
Tu potens mater filio.
Maria candens lilio.
7. Gaude, quod tota trinitas
Et velle tui unitas
Sunt unum In arbitrio,
Maria candens lilio.
8. Gaude cum tuo filio,
Cum quo sedes In solio.
Benedicamus Domino,
Maria candens lilio.