Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum Filius possit generare ?
Alens. I. p.q.4 7. membr. 3. D. Thom. 1. p.q. 42. artic. 6. Richard. 1. d. 20. q. 1. D. Donaverit, q. 1. Durand. ibid. Doctor hic q. unica, n. 17. et d. 20 et quodl. 2. Vasquez. 1. p. d. 69. Suarez 1. p. tract. 3. c. 4. 9. et 10.
Utrum filius possit generare ? Quod sic videtur. Ad Hebraeos primo, loquens de Filio ait: Portans omia verbo virtutis suae : igitur Verbum habet unde possit generare ; igitur generat, sive generavit.
Item secundo sic : Augustinus 3. contra Maximinum cap. 12. et ponitur in littera : Filius non genuit, non quia non potuit, sed quia non oportuit: sed duae negationes aequivalent affirmationi ; igitur, etc.
Item tertio sic : Filius creatus potest generare, et hoc est perfectionis in illo, quia habet naturam aeque perfectam cum generante ; et hoc etiam vult Philosophus 4. de Gener. Animal. c. 1.
sed quod est perfectionis in filio creato, verius competit Filio increato ; igitur, etc.
Contra, in sempiternis non differt esse a posse, ex tertio Physicorum, text. 32. igitur si Filius potest generare, ergo actu generat, et sic erunt plures personae in divinis quam tres.