REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit generationem in divinis esse maxime univocam, quia eadem est natura in genito et in generante, et quia terminus est aeque perfectus in producto, atque in producente. Deinde;docel ultima distinguentia plus differre quam distincta ; et demum ostendit non esse idem aliqua distingui, ei habere repugnantiam.
Respondeo, quod est maxime univoca, quod probatur tripliciter. Primo sic: In supposito generante et genito est natura, et proprietas individualis ; aut ergo univocatio generationis debet attendi penes naturam, ut distinguitur contra proprietatem individualem, aut penes proprietates individuales in generante et genito. Si primo modo, maxime est univoca haec generatio, quia haec est maxima unitas naturae in generante et genito. Si secundo modo, nulla erit generatio univoca, quia proprietates individuales sunt primo diversae, et universaliter omnia distinguentia ultima sunt primo diversa, ut patet ex 4. et 5 . Metaphys, quia si in aliquo convenirent per se, cum in illo non possent differre , igitur aliquibus aliis differentiis differrent, et sic non essent ultimae differentiae. Unde impossibile est quod aliquid per se praedicetur de illis, omnino enim in nullo conveniunt. Unde non tantum conveniunt proprietates individuales ultimate distinguentes, quantum conveniunt albedo et lapis ; igitur si penes has attendetur Generatio univoca, omnino nulla esset univoca, sed omnis talis maxime aequivoca.
Secundo sic : Generatio est assimilativa et distinctiva ; quod autem sit assimilativa, habet a forma, ut forma est ; sed quod sit distinctiva, habet a forma, ut haec est habens proprietatem individualem et singularem. Sed ratio formae est ratio perfectior ratione singularitatis, quia est principium agendi, non autem singularitas, sed est conditio tantum agentis ; igitur in generatione ratio assimilativa est ratio nobilior distinctiva ; igitur productio est nobilior cui magis convenit ratio assimilaudi ; haec autem est productio univoca ; igitur haec est nobilior quam aequivoca ; sed ratio perfectissimae productionis convenit productioni divinae ; igitur. etc.
Hoc etiam arguitur ex parte termini, quia haec productio habet terminum aeque perfectum cum producente, quod convenit generationi univocae, non autem aequivocae.
Similiter terminus productus hic diversus est a producente, quod non convenit productioni aequivocae, sed univocae.
Si vero dicas quod Philosophi non dicerent istam generationem esse univocam, quid mirum ? nec recte aequivocam, quia dicerent non esse generationem in divinis. Sed si ipsi concederent nobiscum quod ibi est generatio per communicationem ejusdem naturae perfectissimae, dicerent illam utique verissime esse univocam, et non aequivocam.
Intelligendum tamen est propter rationes, quae fiunt, quod distinguentia ultima sunt primo diversa, sed distincta nunquam sunt primo diversa, quia sunt aliquid unius entis, et conveniunt in illo ; igitur non est tanta distinctio et diversitas in distinctis, quanta in distinguentibus, quia non tantum diversa sunt, quae non sunt primo diversa ; sicut illa quae sunt primo diversa, ideo distinguentia ultima non dant praecise constitutis per ea illam diversitatem, sive distinctionem, quam absolute in se habent, sed illam differentiam dant, quae potest consurgere ex natura illorum, et ex natura, in qua sunt illae differentiae ultimae ; et ideo illorum sic distinctorum, quae constiluuntur per hujusmodi differentias, erit differentia media.
Aliud vero est sciendum, quod non est idemaliqua distingui, et habere repugnantiam ; imo aliqua, quae maxime distinguuntur, minorem habent repugnantiam quam illa, quae formaliter repugnant. Haec quaere, et caetera quae dixi in quaestione supradicta.