F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
92 SANCTI GALLI (in Helvetia)
praesenti; secundo de inconsummatione, et tertio de inop- portunitate dispensationis in casu.
De Metu. Non potest sane hic quaestio esse de metu alio nisi reverentiali. Certissimum est talem quoque metum pro adiunctorum varietate posse esse gravem. At in causa pro- posita, ex responsionibus ipsius sponsae, apparet metum non fuisse gravem. Et, si dubium aliquod hac in re facerent ea ipsa, quae Rmus Defensor P. Schmid affert, nimirum quod « pater et mater maximam erga filiam aestimationem et cha- ritatem in suis responsis ostenderunt, cuius rei plane ignara filia esse non potuit » ; nam eo ipso difficilius certe fuit filiae eorum precibus importunis contradicere ; - dubium tamen esset, at in dubio an metus censendus sit gravis, communis •doctrina doctorum est, iudicandum esse pro valore matri- monii, tum quia matrimonii causa favorabilis est, tum pro- pter reverentiam Sacramenti. Grury, Comp, theol, moralis. Neque ipsa oratrix huic circumstantiae metus multum insistit et potius eam in medium affert tantum ut probet nullam spem affulgere futurae reconciliationis.
De inconsummatione. Argumentum certum haberi nequit in casu ex inspectione corporis mulieris, medici enim in ea laesionem aliquam signi virginitatis invenerunt. Hanc lae- sionem ab aliqua actione medici alicuius provenire dicebat mulier, quod factum verificari nequit. Et sane, medicus qui iam perverse abusus est arte sua haud facile inducendus erit, ut contra se testetur. At ex laesione hac virginitatis pos- sitne aliquid certi concludi pro consummatione? Nostris tem- poribus medicina legalis non tanti facere videtur praesentiam aut defectum signorum virginitatis. Bossu in sua Anthro- pologie, tom. I, p. 329 quatrième édition. ídem videntur sentire medici qui corpus Dorotheae Hobi inspexerunt.
Hinc ex inspectione corporis in casu nihil certi erui potest neque pro, neque contra inconsummationem matrimonii, quamvis medici potius inclinent pro non consummatione.
Testimonium septimae manus haud magni ponderis esse solet in simili causa, quis enim scire possit praeter ipsos