F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
SANCTI GALLI (in Helvetia) 9 $ coniuges, eo¿ ne semel quidem copulam secum habuisse ? Testes, hac in re, tantum de probitate et veracitate coniu- gum testari possunt, et tale testimonium omnes unanimiter in favorem Dorotheae deposuerunt.
In depositionibus vero coniugum, quaedam sunt indicia, quae certitudinem moralem de inconsummatione parerent, nisi aliqua etiam invenirentur, quae in dubium sinceritatem Do- rotheae, de qua praecipue agitur, vocarent.
De inopp ort unitate dispensationis. Omnes in hac causa praecipue scandalum populi prae oculis habere video. At, ra- tiones quae afferuntur pro negatione dispensationis, scandali causa si valerent, nunquam dispensanda essent matrimonia non consummata iis locis ubi rationes istae adessent. Si po- pulus difficile distinguat inter matrimonium ratum tantum et inter ratum ac consummatum, quod mirum mihi videtur, non crederem esse impossibile illum hac de re edocere. Sane populus edocendus est. Sedem Apostolicam habere potestatem solvendi matrimonium ratum non consummatum. Semel edo- ctus non confundet matrimonium civile cum matrimonio sa- cramentali ecclesiae.
Non igitur mihi videntur, rationes allatae satis firmae- ac sufficientes, quae probent inopportunitatem dispensationis, supposita non consummatione matrimonii. At hanc ipsam in- consummationem non undequaque certam esse.
ANIMADVERSIONES DEFENSORIS MATRIMONII EX OFFICIO. Nihil prorsus me movent quae dictitat Dorothea Hobi ad coniugium dissolvendum, a se rite initum die 16 Maii 1887 cum An- tonio Kurath, in ecclesia parochiali pagi Flums. Impedi- mentum equidem ex capite vis et metus imprimis allegat, ut matrimonium nullitatis vitio infectum declaretur ; et eius- dem matrimonii inconsummationem deinde asserit, ut dispen- sationem saltem consequatur super matrimonio rato et non consummato. Verum haec adeo infirmo innituntur fundamento, ut nullius sententiam sibi hucusque conciliare potuerint. Ut praeteream enim adversum votum religiosissimi Episcopi S. Galli obiectum vis et metus impedimentum unanimi suf-