1. Jesu fluitis memoria,
Est super mel et omnia
Tua dulcis praesentia.
2. O sacramenti gratia,
O regum plena copia.
Jesu In eucharistia.
3. Homo Deus, amor meus,
Liberator Christus meus,
Cujus ego miser reus.
4. Amor tuus dulcissimus
Plus millies gratius,
Quam dicere sufficimus.
5. Nil auditur suavius,
Nil degustato dulcius,
Quam Jesus Dei filius.
6. Non negat Ista Dominus,
Sed totum dat cominus,
Quod rogat suus famulus.
7. Esca nunc veni nobilis,
Dulcedo In effabilis,
Valde desiderabilis.
8. Sequor quocunque Ieris,
Tolli mihi non poteris.
Tu meum cor abstuleris.
9. Desidero te millies,
Mi Jesu, quando venies,
Me de te quando saties.
10. Esca, sanctum convivium,
Excedens omne gaudium
Et omne desiderium.
11.Purae mentis refectio,
Replens sine fastidio,
Dans flamen desiderio.
12. Rogo (te) amore sedulo,
Imple, Jesu, quod postulo,
Peragas vota famulo.
13. Zelus facit ut audeam,
Jesum posco ut habeam,
Ut de te solo gaudeam.
14. Jesu decus angelicum,
In ore mel mirificum,
In corde pigmen coelicum.
15. Bona sunt tua pocula,
Quam felix tua copula,
Sed In his parva morula.
16. Rivus tuus quem debeat,
Novit quod Jesus faciat,
Non est quod ultra cupiat.
17. Arca coelestis nectaris
Affunde modo famulis
Flumen tuae dulcedinis
18. Mortis cuncta pericula.
Laeta transibit anima,
Quae bibit tua pocula.
19. Post te non cessat gemere,
Optat prorsus deficere,
Ut tibi queat vivere.
20. Eja Jesu dulcissime,
Spes suspirantis animae,
Te poscunt piae lacryniae.
21. Claro sole praeclarior,
Omni dulcore dulcior
Et balsamo suavior.
22. Curram post te cum fletibus,
Jesu, provolvar pedibus,
Sanctis haerens amplexibus,
23. Quae dicam [o] amor meus,
Jesus Christus mellifmus,
Quo delectatur spiritus.
24. Qui te gustant plus sitiunt,
Desiderare nesciunt
Nisi Jesum, quem diligunt.
25. O beatum Incendium,
O ardens desiderium,
Amare Dei filium.
26. Ergo dic te petentibus,
Quam bonus es quaerentibus,
Sed quid Invenientibus.
27. Vox lingua nescit dicere,
Expertus novit credere,
Quid sit Jesum diligere.
28. Jesu, qui dulci gratia
Instauras hic convivia,
Sit tibi laus et gloria.
29. Et parces tuo famulo,
Qui te omni stimulo
Ego miser sollicito.
30. Gratum habendo hoc carmen,
Reddes tuum dulce flamen,
Dicant omnes. Amen.