REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum Deus sit immutabilis 1
Alens. 1. p. q. 4. memb. 3. O. Thom. 1. p. q. 9. artic. 2. D. Bonavent. his 1. p. art, 2. q. 2. Richard. art. 2. q .i. et 2. llenric. quodl. 8. q. 9. Durand. q 3. Doctor in Oxonien. hic q. 5. vide etiam 5. Met. q. 2. et de primo prin. col. 2. et 4. et in Tkeorem. sig. Non potest probari Deum, et quadi. 7.
Hoc praemisso quaeritur : Utrum Deus sit mutabilis, quod sic arguitur : Deus habet habitudinem ad mutabile ; igitur est mutabilis ; antecedens patet, quia habet rationem primi ad ista mutabilia. Consequentia patet, quia mutato uno correIativorum, mutatur illud quod habet habitudinem ad ipsum, saltem in quantum habet habitudinem ad ipsum.
Item secundo sic : Deus habet operationem proximae causae efficientis ad aliquid mutabile, quod immediate est ab ipso ; igitur aliter se habet nunc quam prius, quia si eodem modo se haberet nunc sicut prius, quae esset ratio quod aliquid nunc producitur, et non prius ? Illa non est ex parte mutabilitatis effectus, quia hujus causa quaeritur quare nunc producitur ; nec ex parte passi, quia nullum requirit ; igitur causa erit ex parte agentis, quod nunc producit, et non prius, et sic in ipso erit mutatio, ut videtur.
Contrarium probatur in litteraper auctoritates.
Juxta hoc quaeritur : Utrum Deus sit perfecte simplex ; quaere argumenta alibi. Ista quaestio secunda primo est solvenda, quia ex ejus solutione probabitur quod Deus est omnino simplex, et deinde immutabilis, propter tamen processum Magistri in littera alia prius quaeritur. Solutionem vero illus secundae quaestionis quaere alibi, ubi Dei simplicitas ostenditur, primo per oppositum ad triplicem compositionem ; secundo ex ejus infinitate ; tertio ex parto necesse esse. Quod autem sit aliquod ens infinitum, ut Deus, et necesse esse, probatum est distinctione secunda ; quaere ibi. Quomodo autem ex simplicitate Dei probetur ejus immutabilitas, quaere in quaestione prima illius distinctionis, scilicet: Utrum solus Deus sit immutabilis ? Prima ratio principalis solvitur,
quia, ut dicetur inferius, non habet relationem realem ad aliquid extra. Solutionem vero secundae quaestionis principalis quaere ubi prius, quando solvitur ratio Aristotelis et Averrois de quarto Physicorum.