F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
96 S. IACOBI DE CHILE
Carolus qui, ut videtur, homo malus erat et auri tan- tum cupidissimus, ardenter inhians Teresiae divitias, statim de nuptiis cum ea conciliandis, apud parentes agere coepit. Interim callidissimus vir se esse religiosum ac honestis mo- ribus insignitum, Teresiae parentibus venditabat.
Cogitantes itaque puellae parentes, se, eiusdem filiae bono admodum esse consulturos, si huic iuveni eam nuptui trade- rent, matrimonium hoc puellae suaserunt ; obtentaque a ban- nis dispensatione, matrimonium rite celebratum est anno 1883, die vero 5 Februarii, coram rectore parochialis Ecclesiae, a Spiritu Sancto nuncupatae eiusdem civitatis Valparaiso.
Paucis post diebus quo nuptiae initae fuerant, sponsi, pro recepto more, voluptuarium iter aggressi sunt, ac Urbem petierunt, in qua per octo menses apud parentes viri diver- terunt.
Ast haud feliciter. Carolus enim statim mulierem iniuriis et conviciis afficere coepit, atque eo progressus est ut, iuxta ea quae in actis prostant, illam et colapho percusserit. Quare coniugibus in patriam re versis, socer graviter Carolum ob- iurgavi^ qui hoc aegre ferens, uxori valedixit, abiit, nec amplius reversus est.
Tunc Teresia eiusque parentes cognovisse asserunt impo- tentiam absolutam Caroli. Retulit enim puella primo post nuptias die Carolum coniugale debitum petiisse, ipsam vero tunc non annuisse ; deinde vero maritalem actum nunquam amplius postulavisse, imo saepius dixisse : impotens ego sum, neque te amare possum; quod puella affirmat, eo tempore non percepisse. Rebus ita stantibus, Teresia supremo Prin- cipi, parentibus suadentibus, preces detulit, ut Sacramentale coniugium nullum ob impotentiam viri declararetur, sin mi- nus dispensationem super rato obtineret. Statim die 6 Augusti 1892 datis litteris ad Archiepiscopum S. Iacobi de Chile, munus eidem peragendi omnia, servata forma Benedictinae Constitutionis et Instructione S. Congr. C. cum facultate subdelegandi, demandatum fuit. Tunc ibi, tribunali rite con- stituto, processuales actus inchoati sunt die 9 Decembris