REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Circa illam exclusivam, scilicet quod nullum aliud a Deo sit immutabile, dubitatur de mente Philosophorum, praesertim Aristotelis et Avicennae, quos Scotus reputat potiores. Gandavensia varios modos recitat, quibus aliquid potest habere esse, tres tamen sunt potiores, et circa primum, quo refert eos dixisse Intelligentiam secundam, sive alia a prima Intelligentia, esse ex se necessaria formaliter, sed effective a prima, vel a Deo, valde dubitat Scotus, in quo casu ita dixerint, aut intellexerint, adductisque aliquot ipsorum auctoritatibus, probat secundum eorum principia recte sensisse, eosque a quibusdam, de quibus taxantur, liberat absurditatibus. De his vide Doctorem tom. 3. tractatu de Rerum principio q. 2. art. i.
Circa primum sciendum, quod Gandavensis ponit decem modos essendi, de quibus tres sunt ad propositum, quorum primus est, quod aliquid sit ex se formaliter necessarium, et effective ab alio. Et istum modum essendi dicit Philosophum non intellexisse in substantiis separatis ; tum quia contradictionem implicat ; tum per Commentatorem 12. Metaphys. in quaestione Joannis Grammatici de Motu, quare potest perpetuari, cum sit ab alio, et non substantia alia ; tum per rationem Philosophi et Commentatoris contra Platonem, primo Caeli et Mundi, qui imponit etiam sibi quod ipse senserit omnes species incorruptibiles esse ex se necessarias, incorruptibilium tamen species in uno individuo, species vero corruptibilium in pluribus individuis, aut in pluribus partibus, sicut posuit elementum secundum se totum incorruptibile, et ex se necessarium, corruptibile tamen secundum partes, ut sic nihil sit a primo movente, nisi mediante motu caeli.
Sed quod necessaria ex se forma-Uter, alia a Deo, ut substantiae separatae, sint a primo effective, et quod habeant causam effectivam, probatur ; tum per Aristotelem secundo Metaphys. c. 2. de principiis sempiternis, quorum primum ponit etiam causam necessitatis in aliis, et loquitur de causa efficiente ; tum quia propositio illa, 1. Poster. 2. Propter quod unumquodque tale, etc. intelligitur de causa efficiente, ut patet primo Posteriorum, de principio et conclusione ; tum quia dicit quod unumquodque sicut se habet ad esse, sic ad veritatem ; igitur vult quod esse eorum sit ab ipsa necessario ; tum per Commentatorem de substantia Orbis, quem creditur penitus idem sensisse cum Philosopho Aristotele, excludendo responsionem ipsius ad illam auctoritatem. Majus enim inconveniens est, Commentatorem, et per consequens Aristotelem, quod pro eodem habet, explicite dixisse opposita quam implicite, cum tamen iste Doctor prius dixerit Philosophum non posuisse substantiam separatam, ex se necessariam et effective ab alio, quia hoc includit contradictionem, quod non est verum, ut patebit, et si esset verum, non nisi implicite. Item, secundo de Caelo et Mundo : Ab eo, scilicet primo, derivatum est esse, his quidem clarius, his autem obscurius.
Sed illa auctoritas de secundo Metaphys. text. Com. 4. videtur esse ad oppositum, quia dicit quod principia semper existentium oportet esse verissima, quia non quandoque sunt vera, quandoque non, nec illis causa aliquid est, ut sint, sed illa aliis ; ergo vult quod non habeant causam essendi. Et infra quod non sint ab alio et ex se formaliter necessaria, quia dicit quod sunt necessaria verissima.
Propterea per rationem Aristotelis 12. Metaphys. text. Com. 37. primum principium , quod est Deus, movet ut appetibile, et intelligibile. Et secundum ipsum ibidem : Intellectus illius substantiae separatae, quae movetur a primo principio, ut, appetibili et intelligibili, patitur et movetur ab intelligibili. Ex hoc arguitur sic : Secunda Intelligentia amat et intelligit primum principium, cum primum principium moveat, ut amatum, sive appetibile et intelligibile ; intellectus secundae Intelligentiae patitur et movetur ; ab illo intelligibili ; igitur primum principium habet causalitatem respectu intelligere secundae Intelligentiae.
Et hoc etiam probatur ratione : Impossibile est objectum imperfectum causare intellectionem perfectam in intellectu perfecto de objecto perfectiori, quia nullum objectum potest causare perfectam cognitionem de aliquo objecto, nisi contineat ipsum in virtute ; igitur Intelligentia secunda non posset perfecte intelligere primam, nisi primo moveat intellectum ejus ad sui notitiam ; et si hoc, igitur et respectu substantiae secundae Intelligentiae primum movens habebit causalitatem, quia secundum intentionem Philosophi, ut iste Doctor dicit, et verum est in hoc, intelligere est idem cum substantia et natura Intelligentiae ; igitur patet per rationem quod substantia separata secundum intentionem Philosophi, sit effective a primo principio.
Propterea secundum intentionem Philosophi, primum movens habet virtutem infinitam, et agit necessitate naturali, quamvis per intellectum et voluntatem, ut patet ex 8. Physicorum, sum. 2. cap. 5. c. ult. Talis autem potentia, quae est virtutis infinitae, et agens necessario non potest movere corpus aliquod immediate in tempore, quia tunc secundum rationem ejus in 8. Physicorum , virtus finita et infinita moverent in aequali tempore, ut ibi probat ; igitur primum movens non potest circulare caelum in instanti, quia tunc in quolibet instanti, quaelibet pars caeli esset in situ, in quo prius fuit ; igitur non circuivit ipsum, cum non aliter se habeat nunc quam prius ; patet igitur, quod secundum ipsum, primum movens non immediate fert ipsum caelum ; fert autem ipsum localiter, quia ex hoc concludit ipsum esse virtutis infinitae, quia scilicet movet ipsum tempore infinito ; igitur sequitur secundum intentionem ejus, quod moveat caelum effective, sed mediate, quia mediante alia Intelligentia, ut proximo movente ; igitur seeundum ipsum illa duo moventia movent idem corpus, et huc usque nullus sciens mentem Philosophi debet dubitare hoc ipsum sensisse.
Sed tunc arguo: Duo moventia movere idem corpus, non potest intelligi nisi tripliciter, vel quia secundum movens moveat in virtute primi, quia habet esse ab ipso, et tunc habetur propositum. Vel quia secundum movens recipit a primo movente influentiam et applicationem ad motum, quemadmodum baculus movetur a manu, a qua applicatur ad motum, et adhuc sequitur propositum, quia secundum intentionem Philosophi, nullius accidentis intelligentia est de novo receptiva ; igitur non est ibi nisi antiqua influentia, quae est esse ejus, et sic est propositum ; vel non est hoc dicendum, cum de se sit ad movendum aptus natus determinabilis per intellectum et voluntatem suam. Vel tertio modo, quod ambo immediate moveant idem mobile, ordine tamen quodam, sic quod unum eorum est eminentius, et reliquum imperfectius ; quemadmodum si mater habeat virtutem activam in generatione prolis, concurrit immediate cum patre ad productionem prolis, ordine tamen quodam quia pater ut causa eminentior, sed mater ut causa effectiva imperfectior.
Sed iste tertius modus est impossibilis secundum Philosophum, quia tunc virtus infinita immediate causaret motum in corpore in tempore, quod probatum est esse impossibile secundum ipsum ; ergo sequitur propositum secundum primum modum, scilicet quod secundum movens moveat, in virtute primi moventis, quia capit omne esse ab eo, et pro tanto dicatur primum movens mediate movere. Propter quod Commentator 12. Metaphys. cora. 41. ponit caelum moveri a duplici motore, scilicet conjuncto et separato, et sic potest salvari intentio Aristotelis quod Deus movet in ratione causae efficientis, mediate tamen, ita quod primus effectus ejus sit substantia effectibilis Intelligentiae, et non tantum motus. Et sic etiam salvatur Averroes, quod caelum movetur in tempore, hoc habetur a motore conjuncto, secundum quod movetur tempore infinito, habet a motore separato, qui infinita duratione dat esse motori conjuncto.
Nec valet dicere quod primum principium, si per se solum moveret, tunc sequeretur secundum Philosophum, quod moveret in non tempore, non autem si moveat immediate dum moveat cum alio, quod est virtutis infinitae, quia universaliter secunda causa non determinat modum agendi primaecausae, sed e contra. Semper enim primum agens, sive movens, te?et suum proprium modum movendi, sive agendi ; igitur si proprius modus movendi primi moventis est nihil immediate movere, nisi moveat in non tempore, sequitur quod nullum movens secundarium potest determinari ad motum in tempore.
Quod igitur arguitur primo secundum istum Doctorem, quod hoc includit contradictionem, quod aliquid sit ex se formaliter necessarium, et tamen habeat esse ab alio causaliter, dicendum quod non, quia efficientia abstrahit a movente ettransmutante.
Metaphysicus enim considerat quatuor genera causarum, et Naturalis similiter, sed non eodem modo, sicut Metaphysicus, quia sicut Metaphysicus in considerando abstrahit a Naturali, ita causae ut considerantur a Metaphysico abstrahuntur a seipsis, ut considerantur a Naturali Philosopho. Philosophus enim Naturalis considerat causam agentem, ut est movens et transmutans materiam ut est subjectum transmutationis, et formam ut dat esse, per comparationem ad actionem et motum ei proprium et finem, ut est terminus motus et transmutationis. Sed sic a causis abstrahit Metaphysicus, nam Metaphysicus abstrahit causam moventem, ut dat esse sine motu et transmutatione, et apud Philosophos hoc est possibile, quod aliquid habeat esse ab alio sine transmutatione et motu, ut apparet per Avicennam 9. Metaph. cap. 10. Materiam etiam considerat, ut subsistit formae, a qua informatur. Formam etiam considerat, ut praecise est quidditas rei, sive pars quidditatis. Finem vero, ut est bonum rei, ad quod ordinatur per suam essentiam, et non per transmutationem. Non ergo apud Philosophos est contradictio, quod aliquid habeat esse causaliter ab alio, et tamen quod sit in se necessarium formaliter.
Et hoc etiam apparet secundum istum Doctorem, qui ponit Filium in divinis generari de essentia Patris quasi de materia, et Filium esse possibile objective, hoc enim non obstante, ponit Filium habere necesse esse eadem necessitate, qua Pater. Ergo si secundum Philosophos Intelligentia secunda sit a prima necessitate naturali, non est contradictio, quod sit ab ea, et quod sit possibilis objective, formaliter tamen necessaria. Plus enim videtur includere contradictionem, quod aliquid sit ab alio, et tamen sit necesse esse eadem necessitate quam quod alia.
Ad lioc vero, quod adducunt ex 12. Metaph. et primo Caeliet Mundi, ostendendum est primo ad illud de perpetuitate motus, quod non repugnat motui esse possibile formaliter in suo esse actuali, et tamen esse necessarium ab alio, nec habere perpetuitatem, et tamen esse ab alio, quia motus non habet totum suum esse simul, sed partem post partem ; unde suum esse est semper cum innovatione reali ; substantia vero habet esse permanens totum simul ; ideo quale esse accipit a sua causa, tale esse retinet.
Arguit ergo Philosophus primo de Caelo et Mundo, contra Platonem sic: Si aliqua substantia accipit esse possibile a primo, et cuilibet potentiae passivae naturali correspondet potentia activa naturalis, igitur in natura est potentia activa, nata corrumpere possibile illud, secundum illam potentiam passivam, nisi impediatur ; sed secundum ipsum, nullum violentum est necessarium; igitur aliquando corrumperet illud. Unde secundum ipsum, omne possibile corrumpetur, et ideo tale possibile necessario destruetur aliquando a tali potentia activa ; propter quod bene argueretur contra Platonem, si Plato concederetassumptum, quod cuilibet potentiae actiuae, etc. Si autem dicit sic, sicut nos dicimus, quod voluntate divina sit necessaria illa substantia, non habet evidentiam argumentum contra eum, sicut nec contra nos.
Si dicatur quod ita possent poni plures aliae Intelligentiae, quae moveant mediate, movendo alios orbes, qui tamen immediate moventur a suis motoribus conjunctis, et tunc illas Intelligentias sic mediate moventes poneret Philosophus necessarias ex se habentes esse ab alio, sed tamen virtutis infinitae, sicut et omnino primum movens.
Hoc confirmatur esse de intentione Philosophi dupliciter: Primo, quia 12. Metaphysicae text. 42. postquam osteudit primum movens esse virtutis infinitae, quia movet in tempore infinito, quaerit utrum sit ponenda una talis substantia vel plures? et consequenter ostendit quod hujusmodi substantiae sunt plures ; igitur vult quod plures virtutis infinitae.
Item, ibidem concludit quod plures sunt substantiae necessariae, et naturae sempiternae, et immobiles secundum se, et sine magnitudine propter eamdem causam : causa autem propter quam ostendit primum movens esse tale, est, quia est virtutis infinitae ; igitur vult quod haec causa conveniat aliis substantiis separatis ; ergo, etc.
Sed contra arguitur, probando quod omnis substantia alia a prima sit effective ab ea secundum intentionem Philosophi : Si omnes hujusmodi substantiae immediate moveant, habeturpropositum,ut ostensum est, quia tunc non erunt virtutis infinitae. Si autem dicas quod quaelibet Intelligentia movens habeat suum subjectum infinitae virtutis, cum illae habeant ordinem aliquem respectu primi simpliciter, ut ipsi concedunt Philosophum sensisse, aliter substantiam universi facerent inconnexam, secundum Philosophum, oportet quod aut sint ejusdem speciei cum primo principio simpliciter, aut non. Non ergo posuit Philosophus omnes esse ejusdem speciei cum primo simpliciter, quia inter illa quae sunt ejusdem speciei, non est ordo essentialis necessario, casu enim accidit quod in eadem specie unum esset sic perfectius, et reliquum imperfectius ; nunquam enim hoc accidit in eadem specie, nisi propter agens, quod perfectius agit ad productionem unius quam alterius. Non posuit autem eas esse alterius speciei, quia intellectus non capit quod sit ordo essentialis inter illa quae sunt infinitae virtutis in natura intellectuali, ut essentialiter unum sit inferius in perfectione, et reliquum superius; quamvis enim hoc non includat contradictionem in illis, quae non sunt naturae intellectualis, tamen includit contradictionem in illis, quae sunt naturae intellectualis: quae enim dicunt perfectionem limitatam, licet essent illimitala in illa perfectione, adhuc non essent perfecta simpliciter, sed solum in tali natura, unde essent adhuc in genere determinato ; linea enim, etsi esset infinita intensive in perfectione quantitatis, adhuc esset in genere. Et hoc ideo est, quia nobilissimum in natura inferiori, non est nobilissimum in natura superiori, quod tamen non arguit omnimodam perfectionem. Unde licet asinus esset infinitus in natura asineitalis, adhuc non esset infinitus in natura auimalitatis, sicut si esset homo infinitus, quia nobilissimus asinus non est nobilissimum animal.
Sed ad hoc dicitur quod sicut non sequitur, est infinitus in asineitate, ergo est infinitus in animalitate, ita cum Intelligentiae differant secundum speciem, si quaelibet est infinita in intellectualitate, cum una sit perfectior alia, non sequitur, est infinita in intellectualitate ; ergo est infinita in entitate.
Respondeo ad hoc, quod haec debet subsumi, sed entitas intellectualis est suprema entitas, ideo quod est supremum in intellectualitate, est supremum in perfectione entitatis ; ergo impossibile est, et contradictionem includit, aliqua plura esse infinitae virtutis in intellectualitate, et secundum eos Philosophus contradictionem non posuit ; igitur talia plura entia non posuit.
Item, potest argui, sicut superius est argutum distinct. 2. aut unum illorum intelligi aliud quantum est intelligibile, aut non ; videndum est ibi.
Ex his concludo quod quamlibet Intelligentiam aliam a prima posuerit finitae virtutis, et nullam posuit nisi moventem caelum, aut orbem aliquem, ut patet 12. Metaphysicae. Non enim ponendae sunt sine operatione sua, et quaelibet movens caelum est effective a primo principio, ut ostensum est; sequitur ergo quod omnes aliae Intelligentiae sunt a prima effective.
Quando igitur dicunt quod Philosophus quaerit: An sit una tantum aut plures? dicendum quia Philosophus plures conclusiones cum multis conditionibus probat, et concludit de primo principio. Unde et postquam concludebat pritnun esse virtutis infinitae, concludit quod sit impassibile et inalterabile, et in talibus conditionibus convenit prima Intelligentia cum aliis.
Quaerit igitur, utrum ponenda sit una talis non? quantum ad infinitatem, sed quantum ad alias conditiones : Utrum una, aut plures ? Unde ipsi saltant unum paragraphum Philosophi, et non bene litteram ejus continuant. Quando enim dicunt quod hujusmodi sunt plures propter eamdem causam, dicendum quod illa causa non est infinitae virtutis, ut ipsi concludunt, sed propter alias conditiones, quae sunt communes onmibus Intelligentiis, secundum ipsum, quia scilicet non habent materiam, et sunt tantum actus, quam conditionem prius probavit eis competere ; ideo faciunt fallaciam consequentis propter eamdem causam quam praedixit. Non solum enim hoc est ex illa causa, scilicet infinitate virtutis, sed ex causa et conditionibus aliis, quae eis conveniunt.
Quod etiam dicunt de speciebus corporalium, quod sunt ex se necessariae, non ab alio effective secundum intentionem Philosophi, dicendum quod non est verum, quia cum species non habeat esse reale, nisi in individuis, nisi ponas esse Platonicum, et secundum esse quod habet in individuis, est a primo effective, etiam secundum Philosophum, quocumque alio mediante, sequitur quod species secundum suum esse reale sit a primo principio effective.
Quod etiam dicunt Philosophum sensisse de elemento, non est verum,
quia cum tota sit ejusdem rationis cum parte, et pars elementi sit ab alio, effective, non potest poni totum elementum a nullo esse effective. Unde sicut posuit partes elementi esse effective a partibus caeli, prout pars caeli in uno tempore corrumpit plus de uno elemento in una regione, et generat plus de illo elemento in alio loco secundum aliam partem caeli ; sic posuit quod totum elementum effective esset a caelo sicut a principio, a quo in essendo conservatur, secundum totum, licet corrumpitur secundum partes.
Sic ergo quantum ad istum modum essendi, dico quod Philosophus posuit omnia alia a Deo ex se necessaria formaliter, esse effective ab eo, non tamen noviter accipiendo esse post non esse duratione, sed natura.