REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Imponit etiam Gandavensis aliam modum essendi Philosopho, scilicet quod aliquae substantiae separatae sint necessariae formaliter ex se, et non sint effective ab alio, et tamen ab ipso necessario dependeant, ut numerus majo, a minori, ternarius videlicet a binario. Ab hoc etiam absurdo liberat Scotus Aristotelem. Tertium autem modum essendi, videlicet quod sit possibile ex se, et necessarium ab alio,ad mittit Scotus docuisse Avicennam et Aristotelem. Et demum affert pauculas rationes Gandavensis contra opiniones utriusque Philosophi, tribusque suis confirmat.
Secundus modus essendi est, quo aliquid intelligitur necessarium ex se formaliter, non effective, sed dependenter esse ab alio, et Doctor iste imponit Philosopho istum modum essendi in substantiis separatis. Cum enim posuerit eas habere ordinem ad primam causam simpliciter, et non ordinem causalitatis, ut prius ostendebatur ; igitur posuit alias substantias a Deo habere ordinem dependentiae respectu Dei, quemadmodum in speciebus figurarum et numerorum.
Sed dico quod Philosophus istum modum non posuit, quia includit contradictionem, quia quod nullo modo habet esse ab alio, et est necesse esse a se, et formaliter infinitum, nullo modo dependet ab alio. Dependentia enim non potest stare sine causalitate aliqua ; ergo hoc ponere implicat contradictionem.
Ad exemplum, quod unus numerus, sive figura non dependet ab alia in actu ; potest enim esse quadrangulus, licet non sit triangulus in actu ; sic de numero. Tamen non potest esse unum sine alio in potentia, et hoc est, quia sic. est pars ejus ; quaternarius enim non potest esse sine ternario in ipso in potentia ; sic autem non est species ; nec sic potest creatura dependere a Deo. Sic etiam est de speciebus universi, quia licet una dependet ab alia in mensurando, et in cognoscendo, non tamen in essendo ; nigredo enim potest esse sine albedine, sicut e converso. Et ideo contradictio est quod aliquid dependeat ab alio, sic quod non posset esse sine eo.
Tertius modus essendi est, quod aliquid sit possibile ex se, et necessarium ab alio, quia necessario causatur ab illo ; et istum modum essendi posuit Avicenna sexto et nono Metaphysicae dicens : In separatis a materia aliis a primo est necesse esse. Dicit autem praedictus Doctor quod Aristoteles istum modum non posuit in separatis a materia, quia contradictionem implicat. Probatio, si enim sit possibile ex se, ponatur in esse, scilicet quod nunc sit, et ante non habuit esse. Cum de conceptu suo formali non includat ex se esse, ergo tunc non necessario causatur a sua causa ; igitur non est necessarium ab alio.
Sed dico quod Aristoteles istum modum essendi posuit in omnibus Intelligentiis citra primam. Nec Avicenna contradicit Aristoteli, sed ipsum in hoc exponit, nec contradictionem includit.
Hoc autem probatur, quia quod capit esse ab alio, in sua quidditate non includit esse ; sed intelligere quidditatem praecise, non includentem esse, est intelligere quidditatem ut in potentia ad esse, quod non est de se habens esse, ut intelligere humanitatem praecise in quantum humanitas est intelligere ipsam, ut est in potentia ad esse, quia est in potentia ad omne illud quod nondum ex se habet, possibile tamen sibi competere ; et sic loquitur Avicenna de quidditate, 5. Metaphys. cap. l. ubi dicit omne tale esse accidens essentiae, quod non est de formali conceptu ejus, et quidditatem ad omne hujusmodi esse in potentia, ut ad unum et multum, et caetera hujusmodi. Et sic dico quod Aristoteles posuit omnem Intelligentiam aliam a prima ex se possibilem, et in potentia ad esse, quia nulla in formali intellectu suo includit ipsum esse. Concordant igitur Aristoteles et Avicenna. Nec primus modus in re differt a tertio.
Quod igitur arguitur, quod si sit possibile, ponatur in esse, respondeo quod ubi est possibilitas realis ante actum, ibi potest poni in esse realiter. Sed quando non est possibilitas talis, sed solum in conceptu, et secundum naturam, quia unum naturaliter praecedit aliud, nec formaliter includit ipsum in suo conceptu, tunc debet poni in esse, non in re, sed in conceptu, sic quod de se non est tale. Exemplum de ente et uno, cum enim ens in conceptu suo formali non includat unum ex se, est in potentia ad esse unum, ex hoc tamen non sequitur quod impossibile sit ipsum non esse unum. Nec sic debet poni in esse, sed quod non de se est unum, et hoc verum est, nec sequitur impossibile.
Sic igitur patet primum principale, quae scilicet sit intentio Aristotelis et Avicennae circa entia sempiterna ; posuerunt enim quod sint ex se formaliter necessaria, et ab alio effective sine initio, et quod eadem necessaria formaliter, sint impossibilia ex se, praescindendo quidditatem ab esse, et necessarium ab alio, quod necessario causat. Ideo habito quae sit intentio Philosophi circa immulabilitatem entium, ponendae sunt quaedam rationes ad confirmationem opinionis eorum, quas quaere alibi.
Tertio, ponendae sunt quaedam rationes contra Philosophos, et quidam arguunt contra eos. Primo per hoc, quod omne agens naturaliter perficitur sua productione, vel suo producto ; Deus non perficitur ; ergo.
Secundo, si aqua non posset manere in sua frigiditate, nisi frigefaceret aliquod frigefactibile, tunc aliqualiter dependeret ab illo ; Deus a nullo dependet.
Tertio, potentia respiciens aliquod objectum non necessario respicit aliquid aliud, nisi habeat ordinem necessarium ad primum objectum ; sed voluntas divina, etc. quomodo ista non concludant, quaerendum alibi.
Principaliter hic adduco tres rationes, prima est : Omne ens absolutum summe necessarium non potest non esse, quocumque alio non existente ; sed Deus est hujusmodi ; igitur, etc. Sed si haberet necessariam causalitatem ad causandum alia a se, posset non esse illis non existentibus, aliter non esset inter illa necessaria habitudo. Ponitur autem in majori propositione ens absolutum, et non tantum hoc, sed etiam ponitur summe necessarium, propter principium complexum et conclusionem, ubi principium est magis necessarium quam conclusio ; et tamen ex negatione conclusionis sequitur oppositum principii, et hoc est, quia veritas conclusionis non est nisi quaedam partialis veritas principii. Tunc enim probatur major sic : Quodcumque aliud est minus necessarium Deo in entitate sua, sed destructa tali entitate minus necessaria, non oportet aliquod ens magis necessarium destrui, sicut nec minus perfectum potest producere ens magis perfectum. Et per hoc tenet secunda ratio aliquorum contra Philosophum, quoniam omnis perfectio, quae habetur ab aliquo, non summe habetur ab illo, nisi habeatur absolute sine respectu ad aliud.
Item secundo sic, potentia respiciens aliquod objectum , non respicit aliud necessario, nisi illud objectum sit ratio tendendi in illud ; sed voluntas divina respicit bonitatem. suam propriam pro objecto ; bonitas autem divina non est ratio necessario volendi alia volitione efficaci ; ergo, etc.
Expono primo minorem, voco voluntatem efficacem, quae dat esse et efficere, non quae complacet. Verum enim est quod bonitas divina est ratio, qua Deus vult, alia, voluntate complacente, sed non necessario voluntate efficaciae. Sic autem intelligendo minorem, probo eam : Objectum volitum non est necessario ratio tendendi in aliud, nisi illud aliud sit necessarium, vel ad habendum, vel ad consequendum, vel conservandum primum objectum ; nihil istorum convenit in proposito.
Tertio sic : Aliquid fit contingenter in universo ; ergo primum non necessario causat. Expono antecedens, quamvis Deus necessario causaret omnia, aliquod tamen contingens posset fieri, quod posset durare per annum, et postea corrumpi a suo contrario.
Sed dico quod aliquid contingenter sit ita, quod quando fit, potuit non fieri in sensu diviso. Hoc autem non esset possibile, si Deus necessario causaret, ut probatur alibi . Concedo ergo quod quodlibet aliud a Deo, est ab ipso effective, a quo non necessario causatur, sed contingenter ; et ideo nihil aliud ab ipso est formaliter necessarium, sed possibile, et in nihil vertibile.
Ad rationem principalem patet quid sit dicendum secundum intentionem Philosophi, quam non tenemus. Caetera quae hic imperfecte habentur, quaere alibi diffuse.